PG 95, col. 266

tissima oratione de illis qui dormierunt , sic io.
quitur: « Etsi vd in aere depositus sit, qui cum
pietate diem obiit, Christo Deo invocato, oleum et
ceram ad sepulcrum ejus accendere non recuses.
Grata enim hæc acceptaque Deo sunt, ingensque
sb eo præmium referunt. Oleum siquidem et cera
instar sunt holocausti. incruentum vero sacrifi-
cium, propitiatorium est. Τandem beneficentia erga
pauperes, omnis honæ retributionis additamentum
S9i2 est. Quamobrem qui pro defuncto oblationem
facit, idem sibi proponat, quod ille qui filium ha-
bet infantem, qui ne verbum quidem proferre
queat, ac imbecillum prorsus sit. Quem si dcindo
morbo laborare contingat, ille cereos ct suitum
cum oleo intemplum cum fide afferct, ct pro filio
incendet et cremabit : non ut puer hæc teneat et
offerat, sed veluti abrenuntiationes et pactiones
fiunt in divina regeneratione. Sic quoquc existi-
met illum, qui in Domino mortem obiit, cercos et
cleum, et cuncta quæ pro ejus redemptione offe-
runtur, manibus etiam tenere et offerre. Hoc enim
pacto, Dci gratia, a fidci fine non abscedet. Nam et
divinarum rerum enarratores apostoli, et sacris
operantes magisti, alatique Spiritu Patres ac Nu-
minc quantum licet correpti, potentiæque ipsius
qua homo extra se rapitur utcunque facti partici-
pes divino ore istæc omnia, puta missas, preces,
psalmorum pensa, annuasque defunctorum memo-
rias religiose instituerunt : quæ quidem ad hane
usque diem benignissimi Dci gratia ab ortu solis,
usque ad occasum, septentrionemquc et austrum,
in Dei ac Domini dominorum, ac Regis regum
laudem et gloriam augentur, novisque accessioni-
bus amplificantur. »
20. Ast, inquit adversatius, si res ita se habet,
omnes salutem consequentur, nec ea quisquam
frustrabitur. Recte sane: quod utinam ita contin-
gat. Hoc enim ipsum est, quod sitit, vult, quærit,
et expetit Deus. Atque hoc summe boni Domini
gaudium et oblectamentum est; ut nullus scilicct
donis suis excidat. Nunquid enim angelis præmia
et coronas paravit? num hac de causa in terram
venit, susceptaque carne ex Virgine citra corruptio-
nis labem, mortalis factus, cruciatus et mortem
subiit, ut cœlestes mentes salvas faceret? An dictu-
rus angelis est : « Venite, benedicti Patris mci :
possidete regnum quod vobis paratum est ? I Hoe
tu qui contradicis, dicere nequaquam potes. Ve-
rum omnia ut propter hominem passus est, sic et
VA,t IæCTONκs.
Colb. 1 ουχι αὐτὸς ὁ παῖς. R. 1 οὐχ ὡς αὐτὸς ὑπὲρ τοῦ παιδὸς, ἀλλʼ ὅτι αὐτός. Hugo Ethe-
Noxæ.
δν πίστει κεκμημένων προσνέρειν· οὗ ἡ ἀρχή· Adversus eos qui dicere audeut non esse offeren-
νοντες· Cgrillus quoque sapientissimus et Alexran- est: Qui mentis suæ oculum dirigunt. Scribebat

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.