PL 1, col. 1270

De patientia (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On Patience 13 · On Patience 14

ad regna coeli levat. Quod de virtute animi venit,
in carne perficitur, carnis patientia in persecutionibus
denique praeliatur. Si fuga urgeat, adversus incommoda
fugae caro militat. Si et carcer premat, caro
in vinculis, caro in ligno, caro in solo, et in
illa paupertate lucis, et in illa penuria mundi.
Cum vero producitur ad experimentum felicitatis,
ad occasionem secundae intinctionis, ad ipsum
divinae sedis ascensum, nulla plus illic quam patientia
corporis: Si spiritus promptus, sed caro sine patientia infirma
[(Matth., XXVI)]
, ubi salus spiritus et
carnis ipsius. At quum hoc Dominus de carne dicit,
infirmam pronuntians, quid ei firmandae opus sit,
ostendit, patientia scilicet adversus omnem subvertendae
fidei vel puniendae paraturam, ut verbera,

ut ignem, ut crucem, bestias, gladium constantissime
toleret, quae Prophetae, quae Apostoli
sustinendo vicerunt.
CAPUT XIV
His patientiae viribus secatur Isaias, et de Domino
non tacet. Lapidatur Stephanus, et veniam hostibus
suis postulat [(Act. VII)] . O felicissimum illum quoque,
qui omnem patientiae speciem adversus omnem diaboli
vim expunxit, quum non abacti greges, non illae
in pecore divitiae, non filii uno ruinae impetu adempti,
non ipsius denique corporis in ulcere cruciatus a
patientia et fide Domino debita exclusit, quem
diabolus totis viribus frustra caecidit (Job, I)! Neque
enim a respectu Dei tot doloribus avocatus ille est;
sed constitit nobis in exemplum et testimonium, tam

spiritu quam carne, tam animo quam corpore patientiae
perpetrandae; ut neque damnis saecularium,
nec amissionibus carissimorum, nec corporis
quidem conflictationibus succidamus. Quale in illo
viro feretrum Deus diabolo exstruxit (Joh, II)!

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.