PL 1, col. 1296
Ad uxorem (Tertullianus), J. P. Migne
In English: To His Wife 2.5
delinquas, aut in conscientia mariti, si scit ut patiens,
aut in conflictatione tui, dum vitatur impatiens. Nolite,
inquit, margaritas vestras porcis jactare, ne conculcent
ea, et conversi vos quoque evertant [(II Matth., VII, 6)] .
Margaritae vestrae sunt quotidianae conversationis insignia.
Quanto curaveris ea occultare, tanto suspectiora
feceris et magis cavenda gentili curiositati. Latebisne
tu, cum lectulum, cum corpusculum tuum signas,
cum aliquid immundum flatu exspuis,
cum etiam per noctem exsurgis oratum, et non magiae
aliquid videberis operari? Non sciet maritus,
quid secreto ante omnem cibum gustes; et si sciverit
panem, non illum credit esse qui dicitur? Et haec
ignorans quisque rationem simpliciter sustinebit, sine
gemitu, sine suspicione panis an veneni? Sustinent
quidam: sed ut inculcent, ut illudant hujusmodi