PL 1, col. 1312
De cultu feminarum (Tertullianus), J. P. Migne
In English: On the Apparel of Women 1.7 · On the Apparel of Women 1.8
suorum, coram matronis erubescentem, nisi quod
nec ad ostensionem fere habentur. Latent in circulis
smaragdi, et cylindros vaginae suae solus
gladius sub sinu novit, et in peronibus uniones emergere
de luto cupiunt. Nihil denique, tam gemmatum
habent, quam quod gemmatum esse non
debet, si non comparet; aut ideo comparet, ut
neglectum quoque ostendatur.
CAPUT VIII.
Proinde et vestium de coloribus honorem servi
etiam eorum terunt. Sed et parietes tyriis et hyacinthinis
et illis regiis velis, quae vos operose resoluta
transfiguratis, pro pictura abutuntur. Vilior est
apud illos purpura, quam rubrica. Quis enim est vestium
honor justus de adulterio colorum injustorum?
Non placet Deo, quod non ipse produxit, nisi
si non potuit purpureas et aerinas oves nasci
jubere. Si potuit, ergo jam noluit; quod Deus noluit,
utique non licet fingi. Non ergo natura optima sunt
ista, quae a Deo non sunt, auctore naturae; sic diabolo
esse intelliguntur, ab interpolatore naturae. Alterius
enim esse non possunt, si Dei non sunt: quia
aemuli sint necesse est, quae Dei non sunt; alius
autem, praeter diabolum et angelos ejus, aemulus Dei
non est. Caeterum, si materiae ex Deo sunt, non
statim et hujusmodi fructus illarum; nam et omnes