PL 1, col. 1314

De cultu feminarum (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On the Apparel of Women 1.9

ordinavit, raritas et peregrinitas, apud extraneos
semper gratiam inveniens, de simplici causa non habendi,
quae Deus alibi collocavit, concupiscentiam
concitat habendi. Ex hac vitium aliud extenditur,
immoderate habendi; quod et si forte habendum sit,
modus tamen debetur. Haec erit ambitio, unde et
nomen ejus interpretandum est, quod, concupiscentia
apud animum ambiente, nascatur, ad gloriae
votum; grande scilicet votum, quod, ut diximus, non
natura, nec veritas, sed vitiosa animi passio, concupiscentia,
commendavit. Et alia vitia ambitionis
et gloriae. Sic et pretia rebus inflammavit, ut se
quoque accenderet. Non tanto major fit concupiscentia,
quanto magno fecit quod concupiit? De

brevissimis loculis patrimonium grande profertur.
Uno lino decies sestertium inseritur. Saltus et insulas
tenera cervix fert, graciles aurium cutes
calendarium expendunt, et in sinistra per singulos
digitos de saccis singulis ludit. Hae sunt vires
ambitionis, tantarum usurarum substantiam uno
et muliebri corpusculo bajulare.
LIBER SECUNDUS .

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.