PL 101, col. 1015

qui in altari ponitur corpus tuum est, et calix, tuus A Eucharistia sancivit adversus hzreticos nonnullos, est sanguis. Et statim facta est caro illa in manu cjus panis secundum mysterium, et sumpsit illud cum honore gratias agens Deo.
» Eximium- hunc lo- cum legisse potuit Alcuinus, sive ex codice Grzco, qualem Photius laudat, sive ex versione Pelagii S. R. E. diaconi, qui hunc quintum librum Latini juris fecit.
12. Sed jam demum post vexatam variis artibus atque modis Confessionem, veniamus ad palmare ar- gumentum., quo Dallzeus pe dictze Confessionis antiquitatem penitus labefactare sibi visus est; nempe, « quod idem Confessionis auctor de corum sententia qui realem Dominici corporis in Eucharistia prazsentiam negant, non aliter loquitur quam de doctrina pnublico Ecclesiz judicio damnata et inter B
hereses relata, atque ita cum ipsis agit ut cum ho- minibus sectariis et hereticis. » Tum huic rei pro- bandz adducit hunc locum ex Conſessionis parte 1v, cap.
5 : « Adverte jam tandem, o pravissimarum incircumciso corde preterire quod dicitur : Qui manducat me, $uam nimirum, non aliam carnem de- monstrat. » Mox paucis interjectis : « Verum quia longe aliter se habet veritas tanti mysterii, quam tu heretico deceptus spiritu arbitraris, recte dicitur mysterium fidei, » etc.
« Quibus aperlissime, inquit Dallzeus, significat fuisse, quo ipse tempore scribe- bat, qui aliter quam ipse $entiebat, de Eucharistia 377 docebant, quique kereseos ca de causa damnati erant.
» Cujusmodi homines ullos ante Berengarii tempus exstitisse negat Dall:eus. Hoe argumentum colorem quidem habet pre aliis a Dallzo adductis; sed si ſfucum detrahas, inane prorsus, uti cztera, apparebit.
Quod ut assequare, rem propius intueri necesse est ac demonstrare jam dudum ante damnatum Berengarium. h:rreticos ha- bitos, eoque nomine affectos, qui secus quam modo catholica Ecclesia tradit, de Eucharistia sentirent.
Huic rei probande unus suflicit Deoduinus, seu Theoduinus Leodiensis. episcopus (m), qui in epi- Stola ad Philippum. Francorum regem, scripta con- tra Berengarii errorem jam tum primum exoriri ceeptum, censet Berengarium ejusque Sequaces non esse audiendos, neque tam pro illis concilium con- vocandum, quam de illorum supplicio exquirendum ; propterea, quod creberrimis SS.
Patrum conciliis, tum etiam venerabilium doctorum clarissimis senten- fiis proscripti damnatique essent eorum errores. Ergo anle Berengarii damnatum errorem creberrima _ concilia catholicam de Eucharistia fidem definierant,” ac secus $entizntes pro hreticis habendos decreve- rant, ut censet testlaturque Deoduinus.
Ex quibus conciliis, etsi unum Toletanum proferat in medium, - Plura tamen alia in Eucharistiz causa congregata fuisse maniſeste asseruit. Et quidem regnante apud Francos Rotberto, id est anno 1025, indict.

OCR text from a scan; reading errors may remain. Page in the scan

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.