PL 101, col. 11
De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne
M M. Alexandri et Theodori, Ord. S. Ben. anno MDIX Kal. Sept.
Epistolam, quam praelaudatus domnus
abbas Opusculo praefixit, ad posteros ejusdem monasterii
directam refert celeberrimus D. Schelhornius
in Amoenitatibus Hist. Eccles. et litter. tom. II,
pag. 603. Haec editio nunc adeo rara est, ut neque
in praefato monasterio, neque alibi a nobis reperiri
potuerit. Restat nihilominus etiamnum Ottoburae
codex ms., ad cujus fidem idem Opusculum expressum
fuit, et quem ad manus habuimus. Altera vetusta
ac separata editio prodiit Argentorati apud Petrum
Schefer, et Joannem Apronianum socios, Kalendis
Martiis 1530, in-8º. Editor in commendationem
Opusculi haec verba titulo adjecit: Sunt in his
libris pleraque certo et clare definita, quae hoc potissimum
saeculo non sine fidei contumelia in dubium vocantur.
Hanc similiter editionem pro annotandis
lectionibus variantibus ad manus habui beneficio viri
bono reipublicae litterariae nati atque antea laudati
D. Schelhornii, in cujus bibliotheca eadem servatur:
qui etiam vir clarissimus aliam separatam editionem
cum Commentario Lucae Lossii Francofurti anno
1554 in-8º, curatam refert, libr. I Bibl. Lat. pag. 136.
In Bibliotheca tamen Thuanea eidem editioni annus
1555; commentarius vero Leonardo Lessio (qui
tamen eo anno vix lucem aspexit), ascribitur. Tertiam
demum editionem horum librorum, quae vetustioribus
ac rarioribus accenseri meretur, communicatam
habuimus ex bibliotheca locupletissima Electorali
Monacensi, a viro praestantissimo D. Felice Oefelio,
ejusdem bibliothecae curatore summe industrio,
magnique apud litteratos nominis ac meriti. Prodiit
illa Constantiae ex typographia Nicolai Kalt
anno 1596 sub hoc titulo: De sanctissima Trinitate
libellus admodum reverendi Patris Fr. Alcuini Albini,
abbatis quondam sancti Martini Turonensis: ad serenissimum
ac potentissimum regem ac imperatorem
augustum Carolum Magnum. Repertus primum et
descriptus e vetusto codice, in celeberrimo virorum
divino cultui mancipatorum coenobio Augiae divitis
nuncupato, ac nunc demum industria Nicolai Kalt
typis divulgatus. Epistola dedicatoria editoris directa
est ad rev., nob. ac magnificum dominum D. Joannem
Georgium ab Halwil, ecclesiae cathedralis Constantiensis
decanum et canonicum.
Clarissimus Andreas Quercetanus hos libros ope
veterum recentiorumque exemplarium correctos,
atque invocatione SS. Trinitatis, et Symbolo fidei
auctos edidit pag. 701 et seqq. Nobis huic ultimae
editioni magis emaculandae, praeter varias editiones
vetustiores mox recensitas, subsidio fuere codices
mss. vetustissimi, duo quidem bibliothecae nostrae
S. Emmerami; quatuor alii bibliothecae scilicet Augustae
Vindobonensis; illustris capituli cathedralis
Frisingensis, celeberrimi monasterii Tegernseensis,
ac demum inclytae canoniae Beyerbergensis. Alias
deinde emendationes accepimus a viro cl. D. Catelinot
Benedictinae congr. Lotharingicae sodale, e
codd. mss. San-Vittoniano, et S. Michaelis dioecesis
Virdunensis adnotatas; alias denique ex editione
Basileensi anni 1498 multa industria descriptas a
viro clarissimo D. Christ. Frid. Temlero superius
laudato. Ea ergo quae in editione D. Quercetani
deerant, ex hisce codicibus suppleta, nec non variantes
lectiones quae adnotari merebantur, uncinis inclusa
textui inseri curavimus.
EPISTOLA NUNCUPATORIA.
Domino glorioso Carolo imperatori augustissimo
atque christianissimo humilis levita Alcuinus, in
Domino Deo praesentis prosperitatis ac perpetuae
beatitudinis salutem.
Dum dignitas imperialis a Deo ordinata ad nihil
aliud exaltata esse videtur, nisi populo praeesse et