PL 103, col. 303

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne

Qui enim possunt esse boni, qui sibi sunt
mali?
Sed sicut omnipotentis Dei saluberrima divulganda
sunt consilia atque praecepta, ita nonnunquam
prudentium rectorum hostibus sunt occultanda consilia.
Siquidem in re publica nulla sunt meliora consilia,
quam alia quae ignoraverit adversarius. Etenim
securum iter agitur, quod agendum hostes minime
suspicantur. Duo vero maxime contraria sunt consilio,
festinatio et ira. Nam ira obcaecat animum ne
utile videat consilium, et quomodo longa consilia plerumque non
labuntur. Tunc autem praecipue consilium
ad prosperitatis eventum perducitur, cum regia
fiducia in Omnipotentis auxilio figitur. Unde vero
post Deum bona prodeunt consilia nisi a fidelibus et

optimis amicis, qui promerentur superna illustrari
gratia, ut non errent in consilio? Quorum provida
deliberatione, divina inspirante clementia, saepe salubris
consilii botrus carpitur. Absit vero ut crudeles
tyrannos tanquam infestos dracones bonus habeat
princeps amicos, quod pantheris exemplo animalis
astruitur. Siquidem panther, genus quadrupedis,
est ut physici perhibent omnium animalium
amicus, excepto dracone. Illorum itaque amicitiam
habeat, quos probos esse cognoscit. Qui sunt autem
boni amici? nisi illi qui sunt sancti ac venerabiles,
non malitiosi, non furaces, non factiosi, non callidi,
non ad malum consentientes, non bonorum inimici,
non libidinosi, neque crudeles, non circumventores
sui principis; sed sancti, continentes, religiosi, amatores

principis sui, et qui de illo nec ipsi rident, nec
risui esse volunt, qui neque mentiuntur, neque fingunt,
et nunquam decipiunt; sed veraces, sobrii,
prudentes atque in omnibus suo principi fideles.
Talibus itaque personis salva efficitur res publica,
piique regnatoris fama crescit et gloria.
Absque gubernaculo navis ceu nutat in alto
Fluctibus, ac tumidis tunditur illa notis,
Gloria sic regni praeclaraque secptra labascunt,
In pessumque cadunt, heu! sine consilio.
Nam sunt nonnulli quorum fit mellea lingua,
Aspidis at subtus tetra venena latent.
Qui delenificiis persuadent omnia verbis,
Quorum sermo strepit subdola ceu fovea.
Horum consilio res publica fulta videtur

. . . . . . . . . . . .
Ob hoc consilii praedulcem carpere botrum
Cum submersa ruat o miseranda nimis!
. . . . . . . . . . . . .
Jam decet excelsum qui tenet imperium.
Dorcades ut vigili montis de vertice visu
Quo cito transfugiant cuncta pericla notant,
Sic adversa cavet speculari lumine mentis
Dux bonus arte bona consiliisque probis.
Ceu margaritum bibulis praenobile conchis,
Quomodo dulcifluo mel legiturque favo,
Sic et amicorum puro de fonte legendum
Et decet et prodest utile consilium.
Verus amicitiae custos sine felle probatur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.