PL 106, col. 333
De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne
Anglorum, qualiter eodem beato Gregorio dirigente
salubriterque docente, Augustinus episcopus cum
sociis suis Britanniam venerit, regemque Anglorum
adierit, ita dicens: Post dies ergo aliquot venit ad
insulam rex, et residens sub dio, jussit Augustinum
cum sociis ad suum ibidem advenire colloquium.
Caverat enim ne in aliquam domum ad se introirent,
vetere usus augurio, ne superventu suo si quid maleficae
artis habuissent, eum superando deciperent.
At illi non daemoniaca, sed divina praediti virtute
veniebant, crucem pro vexillo ferentes argenteam,
et imaginem Domini Salvatoris in tabula depictam,
litaniasque canentes, pro sua simul et eorum propter
quos venerant salute aeterna Domino supplicabant.
Et post pauca: Fertur autem quia appropinquantes
civitati, more suo cum cruce sancta et
imagine magni regis Domini nostri Jesu Christi
hanc litaniam consona voce modularentur: Deprecamur
te, Domine, in omni misericordia tua, ut auferatur
furor tuus, et ira tua a civitate ista, et de
domo sancta tua, quoniam peccavimus, alleluia. Attende,
hortor te, Claudi, patienter, quantus qualisque
doctor, et superius crucem juxta praemissum
modum adorandam, et in scriptis crucem venerandam
astruat, venerationisque causa ac benedictionis,
Recharedo regi crucem miserit, quantaque doctrina
discipulum suum Augustinum sociosque ejus imbuerit,
ut crucem et imaginem Dei nostri Jesu Christi
ad fera corda gentilium domanda et praedicanda, et
ad fidem Christi convertenda, secum ferret: et perpende
quia sanae sobriaeque ejus doctrinae tua insana
et inepta resultat doctrina. Quoniam quod ille de
cruce et imaginibus sanctorum disertissima assertione
et cautissima institutione tenendum docuit,
homo tu portentuosis disputationibus labefactandum
oblatras. Scito ergo quia nisi tua errata humiliter
confiteri et corrigere praepropere studueris, procul
dubio ad periculum salutis tuae et ad ruinam gradus
tui, tanti doctoris excellentissimis dictis et discretissimis
institutionibus contraria dogmatizasti: Utquid,
rogo te, tam vesano furore raperis, ut Julianum Apostatam
imitatus, crucem imaginem Christi gestantem
ab ecclesia abstuleris, ac ne a fidelibus, juxta
traditionem ecclesiasticam, in basilicis Christi haberetur
inhiberis? Utquid etiam vexillum crucis
exhorrescis? Nescisne quia daemonum est ejusdem
crucis vexillum exhorrescere? Quid, rogo, sorduit
tibi tantum crux Christi? Puto sane quia si te cruce
Christi redemptum fideliter credidisses, nunquam te
infestum ejus inimicum et exsecratorem atque abdicatorem
constituisses. Per crucem namque mortis
auctor superatus est, et mortalibus vita reddita est.
Et nemo fidelium nisi spiritaliter cruce Christi vectus,
mare hujus saeculi transire et ad portum salutis
aeternae valet pervenire. An ignoras quia arma
fidelium est crux Christi? Hoc vexillo frontes fidelium
muniuntur. Hoc quippe vexillo hostes invisibiles
pelluntur. Per hoc signum cuncta nobis sanctificantur.
Unde scribit beatus Augustinus in Expositione