PL 106, col. 334

De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne

Evangelii Joannis, homilia sexagesima quarta.
Quid est, inquit, quod omnes noverunt signum
Christi? quod signum nisi adhibeatur sive in frontibus
fidelium, sive ipsi aquae ex qua regenerantur, sive
oleo quo chrismate unguntur, sive sacrificio quo
aluntur, nihil horum rite perficitur. Sed nunc interim
de mysterio crucis, quod apostolicus sermo
exsequitur, et beati Augustini copiosissima, imo salutifera
expositione, scribentis in libro de Doctrina
Christiana, nec non et in paulo ante memorata homilia
Evangelii Joannis, plenissime instruimur: Non
est nostri propositi ut aliquid hic disputetur. Quantae
vexillum crucis virtutis, quantaeve laudis sit, quia
me imparem materiae tantae praesentio ad intelligendum,
et elinguem ad proferendum, satius ratus sum

interim meis temperare verbis. Attamen cum ad
eum locum ventum fuerit ubi, in dehonorationem
crucis, asinum adorandum docuisti, et multa, ut
mentis inops, deliramenta subtexisti, quid inde
sancti et eximii doctores exponendo dixerint, ad tua
inconcinna dicta refutanda, prout Deus annuerit, breviter
subdendum est. Constat igitur et evidenti ratione
declaratur, non illos qui crucem Christi juxta
superius praemissum modum venerantur et adorant,
sed te potius ejus exsecratorem, falsae religionis
et superstitionis cultorem existere. Quia ergo pauca
per excessum diximus, necessario ad locum litterarum
tuarum unde digressi sumus redire cogimur.
Ubi inquis:
« Quibus nihil aliud placet in Salvatore nostro,

nisi quod et impiis placuit, opprobrium passionis
et irrisio mortis: hoc de illo credunt quod et
impii homines, sive Judaei, sive pagani, qui eum
resurrexisse diffidunt, et non noverunt de illo aliud
cogitare, nisi eum totum et mortuum, et semper
in passione positum in corde suo credunt et retinent,
et non attendunt, neque intelligunt quod ait
Apostolus: Et noveramus secundum carnem Christum,
sed nunc jam non novimus [(II Cor. V)]
. » Poterat,
o Claudi, si tibi cordi fuisset, jam stylus tuus
imperitus et incultus feriari, suaeque immoderatae et
intemperatae dictioni limitem quodammodo figere, qui
neque submisso neque temperato dicendi genere contentus,
sed semper granditer loquens et sine lege
furens, nullumque Italum, neque Gallum, neque

Germanum catholicum excipit, quin in omnes, amissis
rationis et discretionis habenis, se praecipitem
invehat, diversarumque superstitionum atque abominationum
tale nequidquam intorqueat. Poterant etiam
tibi affatim ad rabiem furoris tui satiandam tot tantaque
opprobriorum et irrisionum praecedentia verba,
quae in nos injuste jaculatus es, sufficere. Quantae
autem sit impietatis quantaeque falsitatis commentum
quod imperitis, imo virulentis sermonibus,
eructas, quantumque a Christiana abhorreat religione
quod loqueris, omnis qui recte credit recteque
intelligit facile animadvertit. Si nihil aliud nobis
placet in Salvatore nostro (ut fallaciter argumentaris)
nisi quod et impiis placuit, opprobrium scilicet

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.