PL 116, col. 81
Epistolae (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
a loco recedere nollent, sed tanquam nova plaga ac
debilitate percussi, nullatenus se recedere posse simularent.
Quando enim unquam in Ecclesiis Dei, in
memoriis beatissimorum martyrum, talia signa increbuerunt,
quibus nequaquam aegri sanarentur, sed
sani percuterentur et dementarentur? Quando istiusmodi
sanitates sanctorum oratio apud Dominum obtinuit,
quibus simplices et innocentes puellae in sanctuario
Dei incolumes reddantur, sed si de salute
sua gaudium parentibus facere voluerint, continuo
iterum percussae ad domos eorumdem parentum suorum
redire prohibeantur? Quando autem martyres
sancti ita conjugatas quasque fideles in suis sanctuariis
sanitati restituerunt, ut eas a maritis sejungerent,
et ne ad virorum suorum domos reverti possent,
repentinae cladis animadversione percuterent?
Quis haec non videat vel fallaciis hominum nequissimorum,
vel deceptionibus et ludibriis daemonum concinnata,
qui hebetes sensu, et inanes fide, et plenos
curiositate, et attonitos vanitate, facile opprimunt,
vel etiam invadunt ut in eis, Deo juste permittente,
et propria nequitia saeviente, talia etiam veraciter
exercere sinantur? Atque ita velut ex uno loco per
astutiam hominum et nequitiam daemonum pessimorum,
qui humanae saluti libenter illudunt, per alia
atque alia loca se pestilentia ista superstitionis atque
illusionis diffudisse videtur, dum in sacris locis et
sanctorum martyrum basilicis sunt etiam quidam
qui turpis lucri gratia non solum ista non prohibent,
nec errantem populum ad sinceram et puram religionis
observantiam instituunt, sed etiam instigant
ad talia sectanda, eosque tanquam religiosos praedicant,
ac suis adulationibus supplantant, tantum ut
ex eorum votis atque donariis vel marsupia sua repleant,
vel epulis et potationibus vacent. De quibus
recte per Prophetam dicitur: « Peccata populi mei
comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt
animas eorum. » Haec de fictione talium illusionum
et insana quorumdam cupiditate nequaquam in hujus
responsionis nostrae serie diceremus, nisi talia tempore
pii patris et antecessoris nostri ita certissime
in quibusdam homunculis, tam viris, quam feminis,
intra paroeciam nostram experti essemus, ut de his
nullatenus dubitare permittamur.
VI.
Vidimus namque aliquoties coram illo qui se
daemoniacos advexaticios esse simularent; sed cum
plurimis plagis atque verberibus distringerentur,
confestim de miserrima simulatione confessi, et necessitates
atque egestates suas, quibus supplendis
talia ostentaverant, publice exponentes, ab omni invasione
daemoniaca, sicuti et erant, illaesi apparuerunt.
Scimus etiam civitatem quamdam haud longe
a nostris finibus, quae Ucetia nuncupatur, sita in
provincia Narbonensi, ubi cum ejusdem piae memoriae
praedecessoris nostri tempore ad sepulcrum sancti
Firmini episcopi istiusmodi percussiones et elisiones
fieri coepissent, ita ut in membris cadentium
reperirentur quaedam stigmata ultionis, tanquam illic
sulphur arsisset, et ex hoc territi atque obstupefacti