PL 116, col. 82
Epistolae (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
vulgares, cum votis ac donis plurimis gregatim ecclesiam
frequentarent, accepto ab eodem patre nostro
consilio praedicavit eis atque praecepit Narbonensis
qui nunc superest Bartholomaeus episcopus,
ut omnino locum illum, quem superstitiose frequentare
coeperant, nequaquam amplius ita frequentarent,
et quaecunque illuc conferre consueverant,
magis in usus indigentium et misericordiae opera
erogarent. Quod cum factum fuisset, statim et ibi
et in aliis locis in quibus jam similiter fieri incipiebat,
tota illa deceptio cessavit, et populus fidelis
optata incolumitate ac tranquillitate, respiravit.
VII.
Unde omnino videtur nobis, prout ratio ipsa
dictat, et bonorum nos exempla informant, ut arripiatis
pium studium et sacerdotalem sinceritatem
ac severitatem; et ne domus Domini, quam oportet
esse domum orationis, fiat domus negotiationis et
spelunca latronum, eliminetis ex ea istiusmodi commentum
et figmentum diabolicum, quo tanta infelicium
hominum et maxime mulierum multitudo
nimis dolende ac pudende, velut captiva et mente
capta, obligata tenetur; annuntiando omnibus fideliter
atque obtestando, ut intermisso hujusmodi
vano et pernicioso concursu, unde nulla animae salus,
nulla corporis incolumitas, nulla vitae utilitas
provenire cognoscitur, unaquaeque plebs in paroechiis
et ecclesiis, quibus attributa est, quieta consistat; ubi
sacrum baptisma accipit, ubi corpus et sanguinem
Domini percipit, ubi missarum solemnia audire consuevit,
ubi a sacerdote suo poenitentiam de reatu, visitationem
in infirmitate, sepulturam in morte consequitur,
ubi etiam decimas et primitias suas offerre
praecipitur, ubi filios suos baptismatis gratia initiari
gratulatur, ubi verbum Dei assidue audit, et agenda
ac non agenda cognoscit; illuc, inquam, vota et oblationes
suas alacriter perferat, ibi orationes et supplicationes
suas Domino effundat, ibi suffragia omnium
sanctorum quaerat, qui, ut scriptum est: « Sequuntur
Agnum quocunque vadit, » et idcirco fideliter invocantibus
ubique praesto sunt, et per ipsos atque in
ipsis omnipotens Deus, qui populo suo promittit dicens
« :In omni loco in quo memoria fuerit nominis
mei, veniam ad te et benedicam tibi. » Ibi itaque unaquaeque
plebs pupillis et viduis, pauperibus et peregrinis,
de facultatulis quas Deus tribuit eleemosynarum
largitionem exhibeat, hospitalitatis officia
impendat, et quodcunque comessationibus et ebrietatibus
et quaestu hominum vanorum consumere solebat,
in istiusmodi suis et proximi salubribus utilitatibus
expendat. Haec est enim legitima et ecclesiastica
religionis forma; haec antiqua fidelium consuetudo,
per quam et novitatum vanitas amputatur,
et vetusta ac recta evangelicae atque apostolicae institutionis
semita custoditur. Si autem et languores
aliqui ac debilitates accidunt, juxta evangelicum et
apostolorum praeceptum praesto habet unusquisque
ut « inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super
eum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et oratio
fidei salvabit infirmum [(Jacob. V, 14)] . »