PL 116, col. 83

Epistolae (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

VIII.
Cum haec largiente vobis Domino fideliter
atque instanter annuntiata fuerint et observata, confidimus
in ipsius pietate, quoniam cessante inani ac
supervacua largitione munerum ac votorum, cessabit
etiam multitudo illa simulantium et simulatio
percussionum ac dementationum, cum unusquisque
non vana et falsa ostentare, sed ad corpusculi sustentationem
necessaria quaerere vel etiam mendicare
cogetur; ita ut si forte aliqui obstinatiores in
tali facto apparere voluerint, duris omnino verberibus
coerciti, ad confessionem veritatis compellendi
nobis esse videantur. Nam etsi illud verum
esset ut discedere a locis illis tentantes confestim
novo morbi genere corriperentur, quanto esset manifestius
hoc ex diaboli impugnatione fieri, tanto

confidentius Domino miserante ac protegente erat
discedendum, et contemptis fideliter inimici terroribus,
in locis legitimis more ecclesiastico illius misericordiae
supplicandum. Neque enim inter sanctos
martyres et spiritus atque animas justorum cum Domino
jam regnantium illic invidia suspicanda est,
sed plena charitatis unitas, et pietatis societas; et
ideo simul sibi oblatos aegros, si vitandae tentationis
gratia fideliter ad aliorum sanctorum limina deducantur,
nequaquam indignari, sed potius favere et
congaudere atque congratulari credendi sunt. Quorum
unus praecipue, magnus videlicet apostolus Paulus,
propter hanc unitatem spiritus caeteris sanctis
dicit: « Si cui autem aliquid donatis, et ego. Nam et
ego si quid donavi, propter vos in persona Christi. »

Quod si votum et desiderium est populorum fidelium,
diversorum martyrum et caeterorum sanctorum
limina suppliciter frequentare, sunt dies certi et legitimi,
quibus id juxta antiquam Ecclesiae observantiam
devote exercere conveniat, tempore videlicet
generalium rogationum, et pro diversis tribulationibus
ac necessitatibus indictarum litaniarum, seu quadragesimalium
jejuniorum, sive etiam in vigiliis et natalitiis
martyrum.
IX.
Quae omnia et ex universalis Ecclesiae lege
descendunt, et sacerdotum praedicatione ac denuntiatione
commendantur, et omnium fidelium obedientia
et pietate attentius observanda sunt, quanquam
et caeteris diebus cum silentio et puritate devotionis,
non in ostentatione et tumultu, sacra loca

probabiliter visitentur. Nunc vero quanta absurditas
est haec tam legitima, et tam assidue annuntiata ac
justa a plerisque popularibus aut negligenter omitti,
aut vix et coacte observari, et ad illa esse promptissimos
quae, nullo praedicante ac docente, imo etiam
obsistente, tantum animi sui supervacuitate sequuntur;
quibus saepe beati Pauli apostoli voce inculcandum
est: « Fratres, nolite pueri effici sensibus; sed
malitia parvuli estote, ut sensibus perfecti sitis. »
Et illud beati Jacobi dicentis: « Religio munda et
immaculata apud Dominum et Patrem haec est:
visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.