PL 119, col. 1160
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
et quod agere majores eorum minime praesumpserunt,
isti etiam quae antiquitas Romana suscepit,
cum numerosis hanc sequentibus ecclesiis,
generaliter accusare et blasphemare ore polluto
minime timuerunt. Quin et privilegiis apostolicae
sedis, quorum valetudine sua quoque roborari poposcerant,
quia suis malignitatibus non favimus,
conviciari et derogare vice tergiversatoria multifarie
studuerunt. Porro autem, quia nos apostolicae
sedis auctoritatem, Deo gratias, non ignorantes,
hactenus quodammodo singulariter eorum pravitatem,
nullo solatio vestro more prisco muniti, constantia
summa repressimus, actus suos illi nonnisi
nobis displicere, nonnisi nos exsecrari, fallaciter
arbitrantur. Quamobrem fieri potest, ut haec sua
venenosi graminis semina per alias mundi partes
dispergant, et simpliciorum piorumque fidelium
corda suis illicitis votis incurvent. Adeo ut, sicut
ipsi gloriantur, ad Alexandrinum et Hierosolymitanum
patriarchas jam miserint, eos videlicet ut in
dejectione Ignatii patriarchae, et in promotione
invasoris Photii sibi consentiant, adhortantes. In
quo non nos eorum concordiam, fortasse contra
statuta seu traditiones apostolicae sedis improvide
conglutinatam, Deo adjuvante, pavemus: sed ne
suasionibus illectos pravorum eos ad suum ipsorum
discrimen contingat ab aequitate decidere, condolemus.
Sunt quippe diris et continuis Agarenorum
pressuris attriti: ac per hoc evenire valet, ut vel
decepti, vel pro sui relevatione sibi plurima tribuere
spondentibus Constantinopolitanis principibus,
quod et gementes dicimus, assentire cogantur.
Quapropter venerabilis industria vestra talem se
de caetero exhibeat necesse est, ut sole clarius
hanc a sede Petri in nullo dissidere, quin potius
cum illa in cunctis sentire, iidem hostes cognoscant:
ita ut praesulatui nostro scripta divinitus inspirata
sapientia vestra, reprehendendo, et forti prorsus
invectione feriendo tantam eorumdem imperatorum
vesaniam, mittat; quae nos suscipientes, rursus ea
cum aliis assertionibus nostris ad ipsorum quoque
dementiam confutandam mittere valeamus. Ita ut
cum unum pariter idemque nos hostes sentire
cognoverint, nec injurias a se nobis illatas ulcisci
solummodo nos affectare mendaciter astruant, nimirum
cum adversus se monomachiam aggredi
quodammodo nos intuentur, et per hoc quod sint et
alii Christi dilectores, et eorum perversitates odientes
liquido comprehendant, et ora loquentium iniqua
penitus obstruantur, ita ut Christo duce una mente,
et ore, ac brachio, quasi strenui propugnatores,
phalanges hostium premere ac debellare communi
studio reperiamur, eorumque perniciosam factionem,
ipso auxiliante, socia concertatione funditus
interrupisse comperiamus, et tam inventores mendaciorum,
quam fabricatores perversorum dogmatum,
paternis definitionibus, ac veracium assertionum
clypeis, in nomine Domini nostri Jesu Christi unanimiter
triumphare ac superare per omnia dignoscamur.