PL 119, col. 1161

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

Optamus fraternitatem vestram in Christo
nunc et semper bene valere. Tua vero, frater Hincmare,
charitas cum epistolam legerit, mox ut etiam
ad alios archiepiscopos, qui in regno filii nostri
Caroli gloriosi regis consistunt, deferatur, summopere
agere studeat; et ut de his singuli in dioecesibus
suis, una cum suffraganeis suis, in cujuscunque
regno sint constituti, convenienter tractare, et nobis
quae repererint suggerere curent, eos incitare non
negligat. Ita ut eorum omnium, quae praesentis
epistolae circumstantia continet, tu et strenuus exsecutor
illis existas; et apud nos verax et prudens
scriptorum tuorum serie relator inveniaris. Datum
X Kalendas Novembris, indictione prima.
[(Anno 867.)] CLIII. AD CAROLUM CALVUM REGEM. Petit ut auxilio sit episcopis ad conventus habendos de negotio quod ipsis demandavit. [Apud Mansi, ibid. ]

Comperiat celsitudo vestra, nos metropolitanos
praesules regni vestri ad quaedam tractanda ecclesiastica
negotia, quorum gloriae vestrae tenorem ostendi
praecepimus, singulos cum suffraganeis suis
pariter convenire mandasse: cujus videlicet exsecutionis
summam fratri et coepiscopo nostro Hincmaro
commisimus. Quapropter rogamus piam dilectionem
vestram, ut tanto negotio auxilians, quo facilius

iidem fratres nostri convenire valeant, suffragari
dignetur: quatenus ipsis vestro solatio potitis, praesens
negotium rite tractantibus, vos quoque pro
tantae pietatis studio praemium consequamini. Erit
autem eis et aliud post modicum decreto nostro synodice
ventilandum: sed ne duplicatus labor eis
onerosus existat, interim in hoc operam dare illos
oportet, ut videlicet ad alterum libentius ac expeditius,
Deo juvante, pertingere possint. Optamus gloriam
vestram nunc et semper in Christo bene valere,
dilectissime fili. Data IX Kalendas Novembris, indictione
prima.
[(Anno 867.)] CLIV. AD LUDOVICUM REGEM GERMANIAE. Ut desinat tandem intercedere pro Theutgualdo et Gunthario. [Apud Mansi, ibid. ]

NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto
filio LUDOVICO glorioso regi.
Epistolam serenitatis vestrae pro Theutgualdo et
Gunthario dudum episcopis nos obnixe precantis
accepimus, et quamobrem pro illis tot vestra celsitudo
labores assumat, admodum fateor miramur et
obstupescimus. Quanta nempe mala nos perpeti,
quanta incommoda sustinere saepe audistis, et liquido
nunc cognovistis? nusquam tamen quia causa

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.