PL 119, col. 1212
Responsio episcoporum Germaniae contra Graecos (Auctores varii), J. P. Migne
frontes baptizatorum, quod chrisma ex aqua
fluminis apud nos confici dicunt, dignum videtur ut
veridice illis respondeatur. Nunquam enim apud nos
presbyteri hoc agere praesumpserunt, sed ex pinguedine
Kilobalsami et olivae, quam Deus de viride ligno
dignatus est producere, unde sanctificando unxit
sacerdotes, reges, prophetas, et martyres, nostri
episcopi sacrando exorant a Patre et Filio ac Spiritu
sancto certo tempore sanctificari, ut ex oleo laetitiae.
Unde Christus exstitit unctus prae consortibus suis,
a cujus sancto nomine chrisma accipit nomen, omnibus
qui renati sunt ex aqua et Spiritu sancto sit
chrisma salutis, eosque vitae aeternae participes et
coelestis gloriae Deus faciat esse consortes.
Quod vero jam dicti Graeci falso fatentur, apud
nos ante de diaconis episcopos quam presbyteros
ordinari velut quodam saltu, firmiter respondemus,
pone nos hoc nunquam accidisse, sed ordinem et
modum consecrationis in omni ordine servari canonice,
quod illi solent transgredi absque ulla necessitate.
Nuper etenim, ut fertur, de quodam laico
tonsuratum monachum statuerunt, ac sine dilatione
ad archiepiscopalem ordinem contra omnia decreta
promoverunt. Unde in Sardicensi concilio, cap. 13,
Osius episcopus dixit: « Et hoc necessarium arbitror
ut diligentissime tractetis, si forte aut dives, aut
scholasticus de foro aut ex ministratore episcopus
fuerit postulatus . . . . . perfunctus, et ita per singulos
gradus si dignus fuerit ascendat ad culmen episcopatus.
Potest enim per has promotiones, quae habebunt
utique prolixum tempus, probare qua fide sit,
qua modestia, qua gravitate et verecundia, et si
dignus fuerit probatus, divino sacerdotio illustretur,
quia conveniens non est, nec ratio nec disciplina
patitur, ut temere et leviter ordinetur aut episcopus
aut presbyter aut diaconus, qui neophytus est,
maxime cum et magister gentium beatus Apostolus
ne hoc fieret denuntiasse et prohibuisse videatur,
sed hi, quorum per longum tempus examinata sit
vita et merita fuerint comprobata ex hoc plura sunt
exempla. »
Quod vero cum corpore et sanguine Christi nos
more Judaeorum praedicti Graeci aiunt in Pascha
agnum offerre, nunquam ullus nostrum hoc valuit
aut voluit excogitare.
De hoc quod reprehendunt cur barbas nostri clerici
radunt, respondemus, cum beato Hieronymo,
quia si sanctitas est in barba, nullus sanctior est
hirco. Haec igitur contra Graecorum haeresim et illorum
frivolam reprehensionem nos in credulitate
scilicet nostra reprehendentes et in caeteris causis,
quae plus ridiculosa sunt quam sapientiae intellectui
ponenda construximus. Nunc inferius fidem nostram,
quam firmiter tenemus confiteri, nec non omnibus
generaliter pandere curavimus.
Sequitur professio fidei quae habetur in collectionibus conciliorum.
Tum: « Haec est professio fidei episcoporum apud
Wormatiensem civitatem XVII Kal. Jun. in synodali
conventu consistentium, quorum nomina sunt: Adalwinus
archiepiscopus, Liutbtus archiepiscopus,
Rimbtus archiepiscopus, Anno episcopus, SALOMON
episcopus, Gunzo episcopus, Arno episcopus, Witgarius
episcopus, Luitbtus episcopus, Ambrico episcopus,
Otgarius episcopus, Gebehardus episcopus,
Ratolfus episcopus, Ermricus episcopus, Hessi episcopus,
Hildegrimus episcopus, Theodricus episcopus,
Egibertus episcopus, Erolfus episcopus, Luithardus
episcopus, Lantfridus episcopus, Theoto
abbas, Adalgarius abbas, HETTO abbas, Brunwardus
abbas, Aschericus abbas, Theotrocus abbas, Egilbertus
abbas.