PL 139, col. 115

De geometria (Gerbertus Auriliacensis), J. P. Migne

latus tetragonale 4 et S. invenitur, geometricaeque
medietatis proprietates inter ipsos orthogonios conservare
dignoscitur.
Illud quoque in his volo consideres quod ipsa eademque
proportione per geometricam medietatem,
de qua dixi, orthogonii ipsi continuantur, qua videlicet
latera eorum univoca, id est cathetus catheto,
basis basi, podismus podismo sibi invicem
conferuntur. Nam si latera ad se invicem dupla sunt,
dupla nihilominus orthogonii ipsi collatione per intervenientem
copulantur medietatem; si sesqualtera,
sesqualtera, et in caeteris similiter. Sed de his hactenus.
Hi sunt omnes tali proportione laterum connexi,
ut cathetus et basis in se ducti duos tetragonos faciant,
qui duo conjuncti tertium efficiant, cujus latus
tetragonale constituat hypotenusam. Porro isti

CAPUT XIV. Quas utilitates ars geometrica spondeat?

Geometricales tractanti diversitates praemonstrandum
est quas ipsius artis tractatus spondeat utilitates,
quatenus lectoris ingenium, insinuationis trifidae
ratione incitatum, promptius ad legendum, studiosius
sequentis operis perscrutetur tractatum. Est
enim hujus disciplinae scrupulosa descriptio, sed
totius dimensionis indagatione indagationumque
commoditate copiosa descriptio. Quam tamen quamvis
arduum sit consequi, potis erit qui in ea infatigabili
sudaverit studio. Quae ut facilius, ut dictum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.