PL 139, col. 392

Vita S. Abbonis (Aimoinus Floriacensis), J. P. Migne

diei, affuit nuntius naucleri, magna eos ad proficiscendum
voce inclamans. Itaque, ascensa navi,
comitantibus aliis octo navibus, cum in altum
processissent, repente conspiciunt marsuppas et
porcipisces in fluctibus ludere, baloenas dorsa in
modum maximorum tectorum attollere. Haec omnia
indicia imminentis tempestatis esse vir Dei a nautis
audiens, ad orationum recurrit nota praesidia. Nec
defuit effectus ejus precibus. Denique orta tempestate,
navis in qua homo Christi residebat, cum aliis
duabus quae illam secutae fuerant, illaesa ad portum
perlata est; reliquae vero sex, simul cum hominibus,
procellis et impulsu piscium quassatae, perierunt.
Hoc signum per eum Dominus operari dignatus est,
cum adhuc levitarum fungeretur officio.
CAP. V.
Ramesiae docet duobus annis. Omnibus
charus. --Tandem, post longos terrae ac maris excursus,
Anglorum intravit fines. Primum itaque
omnium Ramesense sancti Benedicti adiit coenobium;
sic enim appellabatur ille locus, qui a venerabili
Oswaldo illis in partibus est fundatus, cujus superius
mentionem fecimus. In quo, qui abbatis fungebatur
officio, Germanus dicebatur vocabulo, et
ipse ad tanti gradus honorem ex hoc sacro Floriacensi
assumptus monasterio. Ubi dum sanctus
Domini Abbo per duorum ferme annorum moratur
spatium, aliquos monachorum scientia imbuit litterarum.
Intra eorumdem sane spatium annorum regem
adiit Anglorum, ac ejus ducem Hebelguinum.
Sed a rege verba tantum, a duce vero condigna

suae sanctitati suscepit munera, atque in magna apud
eum, quandiu cum ipso fuit, est habitus reverentia.
Pontificum quoque venerabilium, saepe nominati Oswaldi,
ac beatae memoriae Dunstani, amica sibi familiaritate
usus est. Horum prior Eboracensium,
sequens Cantuariorum archiepiscopus fuit. In quorum
vita moribusque sibi bene complacuisse Christi
ostendit gratia, eorum tumulos nunc usque miraculorum
illustrando gloria. Hi in tanta admiratione
hunc beatum habuere virum, ut in eo retinendo
charitativa et, ut ita dictum sit, discordi inter se
dissiderent concordia.
CAP. VI.
Floriacum revocatur. Muneribus ditatus,
et presbyter factus. --Per idem tempus, a venerabili
abbate suo Oylboldo litteras suscepit, paternae

dulcedinis sollicitudine refertas. In quibus
inter alia monetur ut ad sua quantocius reditum
maturet, ac desiderantum se conspectibus repraesentet.
De quibus nos principium et quaedam alia
excerpentes, huic inseruimus volumini. Hoc ergo
ipsa epistola habebat exordium: « Praescientia Dei
abbas OYLBOLDUS, et omnis concors patris Benedicti
congregatio, dulcissimo fratri ABBONI, quidquid pater
filio, quidquid amicus amico. Gratiae omnipotenti Deo,
qui tuo inspiravit cordi ut in Babylonica captivitate
memor esses gratissimae Sion. Hostiam jubilationis immolamus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.