PL 14, col. 43

Vita Sancti Ambrosii (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne

audivit, respondit: Non ita inter vos vixi, ut pudeat
me vivere: nec timeo mori; quia Dominum bonum
habemus.
46.
Per idem tempus cum in extrema parte porticus
in qua jacebat in uno positi Castus, Polemius,
Venerius et Felix tunc diaconi secum tractarent voce
ita pressa, ut vix se invicem audirent, quis post obitum
illius episcopus ordinandus esse, atque cum de
nomine sancti loquerentur Simpliciani, tamquam interesset
tractatui, cum longe positus ab ipsis jaceret,
approbans exclamavit tertio: Senex, sed bonus.
Erat enim Simplicianus aevi maturus. Qua voce audita,
expavescentes fugerunt; defuncto tamen eo,
non alius illi successit in sacerdotium, nisi is quem
ille bonum senem trina voce signaverat. Cui Simpliciano

Venerius, quem supra memoravimus, successor
fuit: Felix vero nunc usque Bononiensem regit
Ecclesiam: Castus autem et Polemius nutriti ab Ambrosio
bonae arboris boni fructus, in Ecclesia Mediolanensi
diaconii funguntur officio.
47.
In eodem tamen loco in quo jacebat (sicut referente
sancto Bassiano episcopo Laudensis Ecclesiae,
qui ab eodem audierat, didicimus) cum oraret una
cum supradicto sacerdote, viderat Dominum Jesum
advenisse ad se, et arridentem sibi: nec multos post
dies nobis ablatus est. Sed eodem tempore quo migravit
ad Dominum, ab hora circiter undecima diei
usque ad illam horam, in qua emisit spiritum, expansis
manibus in modum crucis oravit: nos vero
labia illius moveri videbamus, vocem autem non audiebamus.

Honoratus etiam sacerdos Ecclesiae Vercellis
cum in superioribus domus se ad quiescendum
composuisset, tertio vocem vocantis se audivit, dicentisque
sibi: Surge, festina, quia modo est recessurus.
Qui descendens, obtulit sancto Domini corpus:
quo accepto ubi glutivit, emisit spiritum,
bonum viaticum secum ferens; ut in virtute escae
anima refectior, angelorum nunc consortio, quorum
vita vixit in terris, et Eliae societate laetetur; quia
ut Elias numquam regibus vel ullis potestatibus, ita
nec iste pro Dei timore loqui veritus est.
48.
Atque inde ad Ecclesiam majorem antelucana
hora qua defunctus est, corpus ipsius portatum est;
ibique eadem fuit nocte, qua vigilavimus in pascha:
quem plurimi infantes baptizati cum a fonte venirent,

viderunt, ita ut aliqui sedentem in cathedra in tribunali
dicerent, alii vero ambulantem suis parentibus
digito ostenderent: sed illi videntes videre non
poterant, quia mundatos oculos non habebant: plurimi
autem stellam supra corpus ejus se vidisse narrabant.
Sed lucescente die Dominico, cum corpus
ipsius, peractis sacramentis divinis, de Ecclesia levaretur, portandum ad basilicam Ambrosianam, in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.