PL 14, col. 44
Vita Sancti Ambrosii (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne
qua positus est, ita ibi daemonum turba clamabat se
ab illo torqueri, ut ejulatus eorum ferri non possent.
Quae gratia Sacerdotis non solum in illo laco, verum
etiam in plurimis provinciis usque in hodiernum
manet: jactabant etiam turbae virorum ac mulierum
oraria, vel semicinctia sua, ut corpus Sancti aliquatenus
ab ipsis contingeretur. Erat enim exsequiarum
turba innumerabilis totius dignitatis, totiusque sexus,
omniumque pene aetatum non solum christianorum,
sed etiam Judaeorum et paganorum; majore tamen
gratia ordo praecedebat eorum qui fuerant baptizati.
49.
Eadem vero qua obiit die (sicut textus epistolae
loquitur, quae a successore ejus venerabili viro Simpliciano
suscepta est de partibus Orientis ad ipsum
tamquam adhuc nobiscum viventem directa, quae
nunc usque Mediolani habetur in monasterio) quibusdam
sanctis viris apparuit, orans cum illis, et imponens
illis manus; habet enim diem epistola quae
directa est, qua lecta, invenimus illum diem esse,
quo ille defunctus est.
50.
Intra Tusciam etiam in civitate Florentina,
ubi nunc vir sanctus Zenobius episcopus est, quia
promiserat petentibus illis eos se saepius visitaturum,
frequenter ad altare quod est in basilica Ambrosiana,
quae ibidem ab ipso constituta est, visum orare, ipso
sancto viro sacerdote Zenobio referente, didicimus.
In eadem etiam domo, in qua declinans Eugenium
mansit, tempore quo Radagaisus supradictam civitatem
obsidebat, cum jam de se penitus desperassent
viri civitatis ipsius, per visum cuidam apparuit,
et promisit alio die salutem illis adfuturam. Quo referente,
civium animi sunt erecti; nam altero die,
adveniente Stilicone tunc comite cum exercitu, facta
est de hostibus victoria. Haec Pansophia religiosa femina,
matre pueri Pansophii referente, cognovimus.
51.
Mascezeli etiam desperanti de salute sua, vel
exercitus quem ductabat contra Gildonem, baculum
tenens manu in visu noctis apparuit, atque cum pro
volveretur ad pedes sancti viri Mascezel, percutiens
terram senex baculo quo regebatur, tertio (hac enim
illi specie apparuerat) ait: Hic, hic, hic, signans locum;
deditque intellectum viro, quem visitatione dignum
fuerat arbitratus, ut agnosceret se in ipso loco in quo
sanctum Domini viderat Sacerdotem, die tertia victoriam
adepturum: atque ita securus bellum inchoavit
et consummavit. Nos tamen ea Mediolani positi
ipso Mascezele referente, cognovimus; nam et in hac
provincia, in qua nunc positi haec scribimus, plurimis
hoc ipsum retulit sacerdotibus, quibus etiam referentibus,
securlus haec nobis cognita huic libro adjungere
arbitrati sumus.
52.
Sisinnii etiam et Alexandri martyrum, qui nostris
temporibus, hoc est, post obitum sancti Ambrosii