PL 14, col. 46

Vita Sancti Ambrosii (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne · Vita et institutum (Auctor incertus), J. P. Migne

et deserentibus linguam nequam, subito vulnere percussus
gravi, de eodem loco in quo jacebat, alienis
manibus sublatus, in lectulum positus est, atque
inde ad sepulcrum usque perductus. In urbe etiam
Carthaginensi, cum apud Fortunatum diaconum fratrem
venerabilis viri Aurelii episcopi, ad convivium
convenissem una cum Vincentio Colossitano episcopo,
Murano etiam episcopo Bolitano, sed et aliis
episcopis et diaconibus; tunc Murano episcopo detrahenti
Sancto viro retuli exitum presbyteri superius
memorati: quod ille de alio dictum, de se oraculum
maturo sui exitu comprobavit. Nam de eodem
loco in quo jacebat, cum subito vulnere ingenti esset
percussus, alienis manibus ad lectum usque portatus
est, atque inde ad domum in iqua hospitabatur deductus,

diem clausit extremum. Is finis virorum
illi detrahentium fuit, quem videntes qui tunc aderant,
admirati sunt.
55.
Unde hortor et obsecro omnem hominem, qui
hunc librum legerit, ut imitetur vitam sancti viri,
laudet Dei gratiam, et declinet detrahentium linguas;
si vult magis consortium habere cum Ambrosio in
resurrectione vitae, quam cum detrahentibus illis
subire supplicium, quod nullus sapiens non declinat.
56.
Tuam etiam precor beatitudinem, pater Augustine,
ut pro me humillimo peccatore Paulino
cum omnibus sanctis qui tecum invocant nomen Domini
nostri Jesu Christi in veritate, orare digneris;
ut quia in adipiscenda gratia cum tanto viro non
sum dignus habere consortium, adeptus meorum veniam

peccatorum, sit mihi praemium fugisse supplicium.

Cum Valentinianus post Joviani mortem sceptrum
imperii suscepisset, fratrem suum Valentem ex

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.