PL 14, col. 47

Vita et institutum (Auctor incertus), J. P. Migne

Pannonia accersens, summae potestatis consortem
fecit: et sceptro Asiae atque etiam Aegypti in eum
transcripto, Europam sibi retinuit, et Romam petens,
universos Occidentis populos ad veram adduxit
Dei cognitionem a pietatis praedicatione ante omnia
regnum auspicatus.
2.
Etenim Auxentio, qui Arii schisma fuerat amplexus,
et Ecclesiam Mediolanensem commissam habens,
in multis synodis abdicatus est, vita defuncto,
imperator Valentinianus cum episcopos ad se vocasset,
apud eos usus est his sermonibus: Aperte nostis,
quemadmodum homines decet innutritos divinis
verbis, qualem esse hunc conveniat, qui ad honorem
episcopatus promoveatur; et qua ratione subditos
non verbo tantum, verum et vita regere debeat, et

exemplar omnis virtutis seipsum proponere, ac demum
doctrinae suae testem habere vitae institutionem.
Talem igitur et nunc in episcopali throno collocate,
ut nos a quibus imperium gubernatur, sincere inclinemus
ei capita nostra, et factas ab eo reprehensiones
tamquam medicam curationem excipiamus; cum
enim simus homines, etiam offendamus omnino necesse
est.
3.
Religiosum imperatorem Valentinianum ita locutum
rogabat conventus, ut ipse suffragium ferret,
quippe qui sapientia et pietate ornatus esset. Ille
vero: Vires meas, inquit, longe superat talis conatus:
at vos qui divina gratia decorati, et hoc eodem
splendore donati estis, magis congrue feretis suffragium.
Isti igitur hinc exeuntes apud se deliberaverunt.

Cives porro illius urbis seditionem inter se
commovebant, hi quidem illum, illi autem hunc
praeponi contendentes. Qui enim Auxentii lue erant
infecti, secum sentientibus suffragabantur: illi ex
adverso, qui saniori a parte stabant, expetebant fidei
consortem habere antistitem.
Itaque divinus Ambrosius in Romanorum clarus
senatu, post alia multa honorum fastigia, per id temporis
praefecturam Italiae a piis imperatoribus Constantino
et Constante obtinuerat. Is erat sane vir vita
purus, et virtutis am ator, probatus autem et verbis
et opere; sapientia vero quae hauritur e sacris litteris,
enutritus, tametsi necdum initiatus esset. Quin etiam
eloquentia graecanica et poetica facultate exercitatus
erat, aequus pariter et sanus rerum arbiter, nec non

omnis actionis pravae quaesitor accuratus.
4.
Idem certior factus harum turbarum, et ne quid
novi accideret veritus, multa cum celeritate Ecclesiam
petiit, ambarumque partium motus sopivit. Illi
vero, deposita contentione, communem emiserunt
vocem, ipsummet beatum Ambrosium ordinari sibi
pastorem simul poscentes. Quae imperator cum cognovisset,
statim edixit laudabilem eumdem virum
et initiari, et consecrari; noverat enim illius mentem
magis rectam esse qualibet libra, ejusque suffragium
omni regula accuratius. Suspicatus autem est non
etiam sine Dei calculo id contigisse, rem conjiciens
ex eorum consensione, qui sententiis ante dissidebant.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.