PL 14, col. 50

Vita et institutum (Auctor incertus), J. P. Migne

5.
Postquam vero sacratissimi baptismi donum
Ambrosius adeptus fuit, et gratiam accepit episcopalem,
Salvatori atque Domino hujusmodi hymnum
optimus imperator, his enim rebus aderat praesens,
dicitur obtulisse: Gratia tibi, Domine omnipotens et
Salvator noster, quod huic eidem viro ego quidem
corpora commisi, tu vero animas; et judicium meum
ostendisti justum fuisse.
6.
Elapsis porro paucis diebus, cum majori usus
libertate idem hic divus Ambrosius imperatorem alloqueretur,
eum arguebat, ut puta ob negotia quaedam
a praefectis ejus haud recte facta; imperator,
Equidem, ait, hanc tuam libertatem pridem noveram,
et sciens prudensque non modo non sum refragatus,
sed etiam calculum meum una contuli tuae

ordinationi. Medicare igitur, sicuti divina lex praecipit,
vulnera animarum nostrarum.
7.
Haec itaque cum Valentinianus magnus et pius
imperator Mediolani dixisset atque fecisset, et pulchre
quidem constituisset imperium, rectae vero fidei
professione refulsisset; sexto decimo imperii anno
vita decedit: successores autem relinquit filios suos
Gratianum junioremque Valentinianum, Valente fratre
in Orientis regionibus rerum potiente, eo scilicet
qui Arianis in perfidia sese conjunxit. Hic quidem
cum Gothis pugna congressus atque devictus,
in paleariam casam confugiens, igne ibidem interiit:
in Gratianum autem Valentiniani quidem filium,
Valentis vero ex fratre nepotem recidit universa Romanae
ditionis potentia; primum enim a patre non

modo sceptrum Europae, verum etiam totius Occidentis
relictum cepit: deinde vero, cum sine liberis
Valens emedio sublatus esset, Asiam quoque,
et quidquid in Africa reliqui erat, is obtinuit. Quoniam
autem patris exemplo colebat pietatem, episcopos
omnes, quos Valens in gratiam Arianae haeresis
patria ejectos extorres fecerat, ab exsilio ipse
revocavit. Idem etiam cum a barbaris, dum Valens
imperaret, bello victoribus devastatam esse Thraciam
comperisset, relicta Italia, in Pannoniam
venit.
8.
Sub idem tempus Theodosius quoque, cum ob
majorum nobilitatem, tum ob propriam generositatem
celeberrimus erat: et aequalium suorum invidentia
pulsus, in Hispaniis agebat, ubi et natus fuerat

et educatus. Ignorans igitur imperator Gratianus
quid facto opus esset; inflati enim ex victoria barbari
propemodum invicti erant et habebantur: militarem
Theodosii peritiam malorum fore depulsionem
arbitratus est. Et confestim ex Iberia, quae Hispania
etiam nominatur, hominem accersens, ac
bello praeficiens, cum exercitu collecto misit. Hic
autem invictis armis, orthodoxa nimirum fide circummunitus,
magna cum fiducia adversus hostilem
aciem procedit. Et Thraciam ingressus, is quidem
per vim praelio vicit: barbari vero ne vel primum
sustinentes impetum, statim omnes simul terga dederunt;
et multa eorum non solum a Romanis caedes
facta est, verum etiam jam a se ipsis: quanto enim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.