PL 14, col. 51

Vita et institutum (Auctor incertus), J. P. Migne

majores erant horum copiae, tanto magis sibi potius
quam hostibus damnum inferebant.
9.
His itaque prope omnibus ita deletis, pauci
admodum, qui potuerunt se occultare, Danubium
trajiciunt Laetus igitur Gratianus quod belli summam
credidisset Theodosio, imperatorem eum statim
declarat, et ei ditionis, qui Valens ante potiebatur,
sceptrum committit. Et ipse quidem ad Italiae
administrationem transivit, illum autem ad concessum
dimittit imperium. Regalem igitur Theodosius
capescens dignitatem, concordiae Ecclesiarum,
quam maxime poterat, curam gerebat, et episcopos
propriae ditionis, ut convenirent Constantinopolim,
exhortatus est; haec enim sola referta fuerat ariana
peste, cum illae partes quae ad occasum erant positae,

ab isto morbo liberae essent. Nam Constantino
atque Constante Constantini Magni filiis paternam
fidem intemeratam conservantibus, et rursus
Valentiniano pietatem domesticam neutiquam
prodente, Orientalis portio variis locis hanc luem
admisit, quae cum Alexandriae prius coepisset, in
ulteriores plagas progrediebatur.
10.
Haec quidem Gratiano adhuc superstite agebantur.
Postea vero cum ipse indolem suam in rebus
bellicis jam ostenderet, ac civitates cum modestia
atque justitia regeret, per insidias vita excessit,
filios quidem qui regno succederent, nullos
relinquens, fratrem vero admodum juvenem, et patri
cognominem, successorem imperii faciens. Tum
vero quidam Maximus, spreta Valentiniani pueritia,

Occidentalis imperii thronum usurpavit.
11.
Per id etiam temporis Justina, magni quidem
Valentiniani conjux, mater autem junioris,
quae doctrinae Arianae semen dudum exceperat, illud
filio manifestavit. Zelum enim mariti sui erga fidem
orthodoxam perspectum habens, quoad ille in vivis
fuit, latere conata est: cum vero mentem filii teneram
esse atque mobilem non ignoraret, fraudem
suam in medium proferre non dubitavit. Hic vero
suggestiones matris utiles putans; et propter aetatem
escam illecebrosam naturae intuitus, derepente incidit
in laqueum. Quapropter magnus Ambrosius,
qui omnem quidem arianam fallaciam ex Italia jam
pridem expulerat, cum acciperet puerum quoque
Valentinianum in ipsam incidere, juvenis animam ab

ea liberare, quantum in ipso erat, satagebat. Hic
autem virum illum suspectum habebat quasi adversarium,
et adversus eum perinde ac professum hostem
paratus erat.
12.
Hic porro in memoriam ei revocabat paternam
pietatem, et ut quam acceperat haereditatem,
integram conservaret, obtestabatur: docebat autem
quodnam dogmatum discrimen esset, et quemadmodum
haec quidem omnia Christi doctrinae, apostolorumque
praedicationi apte congruerent, illa e contrario
spiritualem oppugnarent legislationem. At vero
puer, utpote qui puer esset, et a matre decepta
blanditiis illectus; et verbis armabatur, et militibus
armatis Ecclesiae ambitus circumcingebat.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.