PL 14, col. 754

De Nabuthe Jezraelita (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

delector: tantummodo, o homo, immola Deo sacrificium
laudis, et redde Altissimo vota tua [(Ibid., 14)]
.
68.
Aut certe, si placet, sic accipiamus. Quoniam
dixit obdormisse somnum suum divites, increpationes
praemisit Domini in eos, terrorem subtexuit,
potentiam praedicavit, cui nec divites resistant; conversus
ad universos ait: Divites dormitent, divites
increpentur: vos orate, et reddite Domino Deo vestro
omnes, qui in circuitu ejus affertis munera [(Ps. XXV,
12)]
, id est, gratias agite, pauperes, quia non est
personarum acceptor Deus. Illi divitias struant, condant
pecuniam, auri aggerent et argenti thesauros:
vos orate, qui aliud non habetis: vos orate, quia hoc
solum habetis, quod est auro pretiosius et argento.
Vos reddite munera qui a Domino non receditis, qui

estis in circuitu; quoniam qui eratis longe, facti
estis prope. Qui autem prope sibi videntur esse per
divitias ac potentiam, longe facti sunt propter avaritiam.
Nemo enim foris est, nisi quem culpa excluserit,
ut ejecit Adam de paradiso, et exclusit Evam.
Nemo longe, nisi quem flagitia propria relegaverint.
69.
Ergo vos prope positi orate et reddite munera terribili, et ei qui aufert principum spiritum, terribili
apud reges terrae
[(Ibid., 13)]
; eo quod nullo redimatur
divitis praemio, nullo inflectatur potentium supercilio,
qui culpae pretia discriminat, qui quo plus alicui
contulerit, eo plus exigit ab eo. Saul privato contulit
regnum, sed quia mandatum non custodivit, et
regnum amisit et spiritum. Multos reges gentium
propter perfidiam fecit e populo patrum esse captivos.

Et ut jam de proposita loquamur historia [(III Reg. XIX)] ,
qui Achab regem coelestibus ingratum
beneficiis ita jussit occidi, ut a canibus ejus vulnera
lamberentur. Etenim quia pauperis vineam concupierat,
nequaquam tantis opibus expletus imperii,
infra omnem inopiam redactus est a Domino. Non
qui vulnera ejus lavaret, inventus est, non qui corpus
operiret. Defecit circa eum hominum humanitas,
canum successit asperitas. Dignos plane sui ministros
funeris avarus invenit.
587
CAPUT XVII.
Cur Achab, cui Deus ob poenitentiam ejus promiserat
veniam, tamen victus atque occisus fuerit: hujus rei
duplex ratio: unde concluditur, etiam indignis promissa
sua Deum servare.
70.
Hoc loco oritur illud quaestionis, quomodo legimus
dixisse Dominum ad Eliam: Vidisti quemadmodum
commotus est Achab a facie mea? Non inducam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.