PL 14, col. 798

De interpellatione Job et David (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

que ultra humana omnia gratiam pii adscensoris evexit.
Nam de Petro quid loquar, qui crucem suam futura
remuneratione indignam arbitratus, inverso
suspendi poposcit vestigio, ut aliquid passioni suae
adderet, cujus acerbare ipse sibi supplicia non timeret?
3.
Unde non immerito sanctus David ad illam gloriam,
cum in caetero opere, tum maxime in quadragesimo
primo psalmo se festinare testatur dicens: Quando veniam et apparebo ante faciem Dei
[(Psal. XLI,
3)]
? In quo psalmo et perturbationes humanae fragilitatis,
et consolationes a Domino evidenter expressit.
In quo etiam interpellat pro nobis Deum, quod oblitus
operis sui, oblitus collatae in hominem liberalitatis
et gratiae, quem tuendum atque ornandum susceperat,

dereliquerit, et infirmum ac naufragum diversis
infirmitatibus rejecerit atterendum. Quod idem
ante ipsum fecerat sanctus Job: sed iste moralius,
ille vehementius. Utriusque igitur interpellationes
considerare cordi est; quod in his vitae humanae
forma exprimitur, causa agitur, praerogativa formatur.
Suo igitur ordine spectandae nobis sunt.
CAPUT II.
Quomodo beatus Job, amissis omnibus praeter uxorem,
tamquam bonus athleta perturbationibus non cesserit,
nec certare recusaverit.
4.
Amissis itaque liberis Job atque omnibus suis
praeter uxorem, quae ei sola ad tentationem fuerat
reservata, perfusus etiam ulcere 627 gravi, cum

videret amicos suos non ad consolandum venisse,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.