PL 14, col. 907

Apologia altera prophetae David (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

erat sub Lege (sub Lege enim Petrus, Joannes, 725
caeterique apostolici viri), prius nos observantiae
corporalis vinculis relaxandos putavit. Quam vis
enim Lex religiosa, Lex justa, sicut Uriae persona inducitur,
qui tam religiosus et castus fuit, ut regressus
e bello uxorem non recognosceret, nec intraret
ad eam; tamen quia Urias in David, hoc est, viro
humili, copulam cognovit Ecclesiae, a Synagogae conjunctione
discedens, locum futuris nuptiis praeparavit.
Unde et Joannes typum accepit Legis, qui quamvis
esset ex Patribus, parari vias Domini nuntiavit et
Ecclesiae copulam prophetabat; et ideo occisus inducitur,
ut defectum legitimae observationis ostenderet.
Lex enim et prophetae usque ad Joannem. Ergo jam
Urias occisus est in typo Legis, ut Synagoga Legis
laqueis solveretur, quoniam quae sub viro est mulier,

vivente viro, ligata est legi; si autem mortuus fuerit
vir, soluta est a lege viri. Igitur vivente viro, vocabitur
adultera, si juncta fuerit alteri viro; si autem
mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri: ita
ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. Ergo non
adultera humanae conditioni, quae licet sub Lege fuerit,
tamen abolita quodammodo observantia Legis,
in gratiam vindicata est.
49.
Legis autem observantiam non Christus abolevit.
Unde et Uriam non David occidit, sed occidi
a bellatoribus passus est: hoc est, profanari ritum
observantiae ex Lege venientis, per incursionem barbarorum
et captivitatem Judaeorum passus est Christus.
Denique Urias, lux mea dicitur. Quae autem Christi
lux, nisi Lex et Evangelium? Si enim crederetis

Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit [(Joan. V,
46)]
. Quia lux Christi in Lege praecessit, cujus postea
in Evangelii gratia quasi in heptamyxo spiritu
universa mundi hujus implevit. Hinc ergo Legi carnem
sustulit vel Ecclesiam et sibi junxit: cujus Legis
lumen populus hostilis imminuit, quando Legis
sancta violavit. Imminuta ergo lux Dei est in populo
Judaeorum; quia caecitas ex parte in Israel contigit,
donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel
salvus fieret.
CAPUT X.
Renovata attentione, altius mysterium in adulterio
Davidico latens, nimirum Verbi divini cum humana
natura conjunctionem scrutatur.
50.
Superest adhuc et quartum mysterium, quod,
quaeso, placidis accipiatis auribus, et mentem nostram,
non verba pendatis; non enim in verbo est
regnum Dei, sed in virtute. Adulterium factum est,
et homicidium factum. Hoc est quod dictum est ad
Prophetam: Sume tibi baculum nucinum (Jerem. I,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.