PL 143, col. 1290

Epistola de Eucharistae sacramento (Adelmannus Brixiensis), J. P. Migne

Quos nihilominus in psal. XIII ita adnotatos advertimus:
« Contritio et infelicitas in viis eorum, et
viam pacis non coguoverunt. » Ecce scandalum vel
potius scandala; nempe contritio et infelicitas aeterna;
quae occurrunt in semitis haereticorum viam pacis
catholicae nosse recusantium. Avertat Dominus
a te, sancte frater, semitas tales, et convertat pedes
tuos in testimonia sua; et mendaces ostendat
qui famam tuam tam foeda labe maculare nituntur,
spargentes usquequaque, ut non solum Latinas,
verum etiam Teutonicas aures, inter quas diu peregrinor,
repleverint, quasi te ab unitate sanctae matris
Ecclesiae divulseris, et de corpore et sanguine
Domini, quod quotidie in universa terra super sanctum
altare immolatur, aliter quam fides catholica

teneat, sentire videaris: hoc est, ut illorum de te
dictis utar, non esse verum corpus Christi neque
verum sanguinem, sed figuram quamdam et similitudinem!
Haec ante hoc biennium cum audissem, fraternitatem
tuam per epistolam convenire, idque ex
teipso certius sciscitandum esse decrevi. Sciens
porro familiarem tuum dominum Paulinum, Metensem
primicerium, tibi propiorem tibique aliquanto
viciniorem esse, et mea petitione et sua pollicitatione
delegavi sibi hujus negotii exsecutionem. At
ille (non enim in hac re laudare eum possum) negligens
sive alterutrum sive utrumque nostrum,
usque adhuc reliquit me suspensum. Sed divina
gratia nos nunquam negligens inopinato mihi obtulit

melius quam optabam. Optabam autem invenire
hominem peregrinandi usu exercitatum, regionis
et linguae Francorum non ignarum; et ecce stetit
mihi e latere frater iste G., ex tuo nomine me sautans.
Obstupui prae gaudio, et tamen non potui
tam repentino eventui fidem integram habere, quia
frater item nullum abs te signum litteratorium (uti
mos est inter amicos tam longe remotos tamque diu
non visos) afferebat: quod tamen ipsum multis de
causis facile persuasibilibus excusabat. Sive ergo
vere, sive aliter hoc agebat, ego eum a Domino

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.