PL 143, col. 405

De utilitatibus astrolabii (Hermannus Contractus), J. P. Migne

Componitur quoddam simplex et parvulum viatoribus
horologicum instrumentum, quod in modum
teretis et aequalis grossitudinis pali seu cylindri
formatum atque suspensum in summitate transversim
orthogonaliter affixum, et circumvertibilem habet
sciotherum. Quo per gyrum in latere lineatas
per singula 12 signa vel menses umbra sua certas
attingat et determinet horas. Cujus mensuram,
prout astrolabii ratione potui invenire, sicut jussisti,
charissime frater Werinheri, dilucide, ut possum,
tentabo describere.
In primis itaque circuitum ejus in sena intervalla

ductis a summo deorsum lineis divido, et his senis
signis, in quibus dies crescunt, id est Capricorno,
Aquario, Piscibus, Ariete, Tauro et Geminis inscribo,
et inde revertens reliqua decrescentium
itidem dierum signa sibi in quantitate diebus comparibus
compleo, Cancrum videlicet Geminis, Tauro
Leonem, Virginem Arieti, Piscibus Libram, Aquario
Scorpium, Sagittario Capricornum. Deinde, quia
in medio singulorum singuli menses ordiuntur, praefata
signorum sex intervalla in duo itidem ductis,

Horae. Diei.
In initio. Capric.
Januarius. Dec
Aquarius. Sagitt.
Febr. Nov.
Piscium. Scorp.
Mart. Octob.
Aries. Libra.
April. Sept.
Taur. Virg.
Maii. Aug.
Gemini. Leo.
Junius. Julius.
In initio. Cancer
1 et 11
5 grad.
5
6
6 S.
7 S.
8
9
10
10
10 S.
10 S.
10 S.
11 S.
2 et 10
9
9
10 S.
12
13
16
18
20 S.
22 S.
22 S.
23
23
24 S.
3 et 9
13
13 S.
15
17
20
24
27 S.
31
33
35
36
37
38
4 et 8
15
16
18
21
25
30
35
40
44
47
48 S.
50
50 S.
5 et 7
17
18
20
23
28
34
40
46
51
56
59
61
61
6
18
19
21
24
30
36
42
49
54
60
63
65 S.
66
His ita praestructis, in plana tabula quartam
partem circuli diligenter fixo centro a integerrime
describo, ejusque arcum, id est curvam lineam in
tria partior, et unamquamque tertiam in sex, et harum
unamquamque in 5 subdivido, ut videlicet sicut
astrolabii quadra in 90 sit divisa. Quo facto, ab ipso
centro a, ubi coraustus et cathetus, id est superjacens
et deorsum pendens linea, convenientes angulum
rectum efficiunt, tantum de ipso corausto nota
impressa secerno quantam longitudinem sciothero,
id est gnomoni, juxta quantitatem instrumenti tribuere
volo, et ab ipsa nota deorsum perpendicularem
lineam a catheto aeque distantem dirigo, scilicet
tantae longitudinis, quantum postulat quantitas
instrumenti pendentis.
Dehinc regulam in praedictum centrum seu angulum a,
et in primum gradum de 90, quos in arcu
quadrae circuli feceram a parte corausti pone et,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.