PL 143, col. 445

Carmen de conflictu ovis et lini (Hermannus Contractus), J. P. Migne

Tempore quo campi linum solet herba vocari,
Cum sibi jam telas spondet anus dubias,
Stans juxta posito linum mirabar in arvo;
Dum nodosa seges cor oculosque tenet,
Talibus haerentem rapuit sibi tis nova mentem,
Quam, quia digna stylo visa fuit, replico.
De grege (grex aderat) paulum submota subintrat
Calcatisque satis haec pede sternit ovis.
Jam satis attritis post cursus incubat herbis;
Herbida dat gratum terra refrigerium;
Sicque jacens sumptas revocans ut ruminet escas
Mittit ad os alia quod redit inde via.
Herba (quis hoc credat? sed mutis pene ministrat
Verba dolor magnus) non silet ulterius.
LINUM.
De tot quas cernis,inquit, communibus herbis,
Ut quid ad hos usus complacui potius,
In quo congereres fetenti vellere sordes,
Quam pede contereres, oreque pollueres?
OVIS.
Ast, ait, in reliquis cur parci debeat illis
Causa, quod aut homini sunt cibus aut pecori?
Sed te, cum nullum tellus producat ad usum,
Si sapias, gaudes [ l. gaude] quod vel ad ista placas.
LINUM.
Te pecoris bruti partem satis esse probasti;
Hoc tamen interea vellere me releva,
Quo spolianda velis nolis post pauca jacebis
Turpiter, ante tuae vincta pedes dominae.
Interea totas percurrens forcipe lanas
Nec caudae vellus foeda relinquet anus;
Tunc erit in patulo scabies tua, corpore nudo;
Ulterius noli multiplicare loqui.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.