PL 143, col. 446

Carmen de conflictu ovis et lini (Hermannus Contractus), J. P. Migne

OVIS.
Si recte saperes, consumi sponte rogares,
Vel pede, vel potius subruta stercoribus;
Vivis ut intereas et ne sis esse laboras;
Tantum supplicio nasceris atque malo!
Quis queat in quantas rapieris dicere poenas
Foemineis manibus vulsa solo penitus?
Prorsus ut intereas, undisque soluta putresca
Nigros trunca prius perpetiere lacus;
Post longum tempus ab aqua transibis ad aestus,
Ut possis minui sicca labore levi.
Ruricolas varios, fortes contusa lacertos
Prorsus lassabis tritaque malleolis.
Cum jam perdideris quod habebas ante vigoris,
Ibis foemineo dedita ludibrio;
In ligno tensum, quod talem servit in usum,
De ligno factis te ferient gladiis.
O! quoties structam jaculis ex mille coronam
Transibis! quoties praetereundo gemes!
Per tam terribiles rapiens tua viscera dentes;
Te violenta manus mille trahet vicibus.
Cum nil restabit in te quod prendere possit,
Istud supplicium tunc patiere novum.
Astringet solidas panno pix illita setas,
Compositas aequis exterius stimulis.
Haec scrutando tuas penitus penitusque medullas
Consument totum si quid erit reliquum.
Herba modo viridis frustra tumefacta superbis;
Tunc tot trita modis, nil nisi floccus eris.
Ventis ludibrium, leve pondus in aera raptum,
Ulterius noli multiplicare loqui.
LINUM.
Parcius ipsa tamen nostrum profiteris honorem,
Si bene discernis omnia quae loqueris.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.