PL 143, col. 484

Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne

serenitas, quanta usque ad novissimum
quadrantem eleemosynarum largitas, quam diutina
in divinis orationibus, vigiliis jejuniisque instantia,
quam longanimis in carnis maceratione poenitentia,
non est facile promere verbis, cum ipse finis in quo
omnis laus canitur secure manifeste prodiderit,
Siquidem in tantam corpulentiam superflui abundantia
humoris ejus corporis quantitas excreverat,
ut vix rheda posset vehi quo opportunitas commonebat.
Quae gravitas corporis, quoniam sibi videbatur
intolerabilis, multoties Christi gratiam profusis
exoravit lacrymis, ut sicut unius matris eam protulit
alvus mundo, ita unius mulieris ulnis possit
terreno mandari sepulcro. Cujus vocem exaudivit
Oriens ex alto. Nam diutini maceratione languoris

ita ad ultimum fuit tenuata, ut pene cuncto humore
carnis exsiccato, sola ossa, cute et nervis sese tenentibus,
viderentur tantummodo cohaerentia. Itaque
ad extremam vitae metam veniens, cunctis
distributis quae ipsa per se, exceptis mariti redditibus,
ex proprio sumptu in usus pauperum expendendo
quotidie aggregaverat, sacra inunctione ac
vivificae communionis participatione munita, diu
exanimis et absque ullo vitali flatu jacuit, cuncta
ejulante familia cum pauperum viduarum atque
orphanorum catervis. Quae subito resumpto spiritu
rediens, ac confusum deplorantium clamorem sedari
praecipiens, omnes domo eliminari jubet, solamque
Regelwidem [ Boll. al. Regilindam coenobii sanctae
Crucis abbatissam cum proprio retinet marito.

Quibus cum fletu admirantibus, quid sibi vellet ait:
« Non me lugeatis quasi morituram, quoniam nunc
mihi adfuit piissima Dei genitrix Maria quae me
dulcissima affabilitate consolans, promisit secum
aeternaliter victuram et in sempiterna gloria feliciter
conregnaturam. Unum ergo te, o amantissime conjux,
suppliciter oro ne meae petitionis verba quae
dictura sum molesto feras animo. » Cumque ille
ignarus futurorum gratanter se impleturum sponderet,
quaecunque illa ex prompta voluntate juberet,
ait: « Peto ut sicut nuda egressa sum de utero matris
meae, ita me nudam in tumulo suscipiat alvus
terrae; et quidquid ornamenti ad consepeliendum
mihi paraveras, in usus pauperum fideliter erogare
studeas. » Cujus petitioni quanquam invitus jam

praefatus sponsus annuit, eamque cum summa alacritate
mentis hominem exutam modo quo constituerat
sepulturae tradidit. Haec autem ideo tam studiose
retuli ut patescat praesentibus et futuris quantae
fidei et devotionis haec mulier exstiterit, quamque
fervens in eleemosynarum largitate fuerit. Sed
congruum videtur hic anchoram nostri navigii figere,
quatenus aliquantulum respirando, reparatis armamentis,
coeptum valeamus aequor efficaciter transmeare.
LIBER SECUNDUS.

a lue sanat. S. Petrum in somnio videt. Alia visio. --Suscepti

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.