PL 144, col. 299

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

ne bonum, quod eleemosynarum tibi largitas
conferre poterat, vitiorum incentiva consumant, et
aedificium quod misericordiae manu construitur, impacto
libidinis ariete destruatur. Sic igitur bona
fiant ut eis se mala non misceant. Ad hoc dantur
bona temporalia, quatenus per haec acquirantur
aeterna, ne, quod absit, in statera districti Judicis
dum [malum et avaritia] praeponderat, pondus boni
operis inanescat. Quid enim prodest Deo temporalia
bona conferre, animam autem pretiosissimam, videlicet
pecuniam denegare? Cuncta nimirum condita
omnipotens Deus usibus hominum tradidit, solas
autem animas suo usui reservavit. Sic ergo, dilectissime
pater, satage tua impendere ut temetipsum
quoque studeas exhibere. Tibi enim episcopalis officii
dignitate collatum est, ut nos juniores sanctae

praedicationis uberibus pascas et lacteolae teneritudini
viscera maternae pietatis impendas. Rogamus
itaque sanctitatem tuam, ut hos duos clericos, qui
se a suo episcopo licentiam accepisse fatentur, ad
ordinem diaconatus promoveat, et debitam hujus
officii consecrationem gratis, ut dignum est, habere
decernat.
100 EPISTOLA III. AD CUNIBERTUM EPISCOPUM TAURINENSEM.
[(Habetur tom. III, estque in opusc. 18.)]
EPISTOLA IV. AD G. EPISCOPUM AUXIMANUM.
ARGUMENTUM.--Ab episcopo Auximano, cui ut
mundi hujus vanitatibus nuntium remitteret, persuaserat,
recenter digressus, et ad suos reversus,

multos ibi ex iis quos ipse noverat, mortuos invenit.
Hinc igitur sumpta occasione hortatur eumdem
episcopum, ut ulterius conversionem suam
non differat, nec se tandiu male blandientis
Oceani procellis et fluctibus jactari patiatur, sed
ad monasterii portum festinus accurrat. Quod si
fecerit, omne illi suum studium, obsequium benevolentiamque
pollicetur; sin minus habere eum
sibi res suas jubet, nec quidquam sibi posthac
cum illo negotii fore denuntiat.
Domno G. reverendissimo AUXIMANO episcopo,
PETRUS quidquid servus, et filius.
Dilectissime, postquam a vobis discessi, quamplures
homines defunctos esse in nostris partibus reperi.
Unde ad vos quoque mentis oculum reflectens,
valde perterritus sum, ne vobis, quod absit, simile
quid contingeret, et me tot per inducias super inducias

protelantem, divina sententia ex aliena morte
damnaret. Quapropter obsecro te, charissime pater,
per omnipotentem Jesum, per sanctos angelos ejus,
per thronum majestatis ejus igneum, in quo judicaturus
est vivos et mortuos, ne temetipsum decipias,
ne ulterius differas, ne salutis tuae remedium de die
in diem procrastinando animam tuam seducas, sed
intra cito, dum licet, in portum conversionis, ne te
tardantem repentini opprimant casus, ne te inopinatae
mortis absorbeat fluctus, et aestuantis gehennae
deglutiat barathrum. Heu, heu! pater mi, quare
non possum impetrare apud Deum ut tibi oculos
cordis aperiat, et lectum calamitatis tuae, in quo
securus jaces, videre permittat? Certe si manifeste

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.