PL 144, col. 311
Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne
sperabat quasi sublime fastigium, qui caecum fecerat,
et ipse tanquam vere caecatus atque ex improviso
correptus, repente est demersus in tartarum. Cui
recte propheticum illud congruit: « Dum adhuc ordirer,
succidit me [(Isa. XXXVIII)] . » Filius autem ejus,
apostolus videlicet Antichristi, quem in ecclesiasticae
dignitatis apicem pater allexerat, quanto tempore
supervixit, multas calamitatum atque contentionum
amaritudines pertulit; postremo ferocibus suorum
gladiis undique perfossus occubuit. Dignum quippe
est ut talis vitae clausula illis occurrat qui contra voluntatem
Dei ad sacri ordinis culmen anhelant; ac
proinde dulcedo vivendi, quem mente conceperant,
in amaritudinem et prosperitas, quae per colorem
falsitatis arriserat, illis provenit in calamitatem.
Quibus et illud Jeremiae merito congruit: « Speravimus
pacem, et non est bonum; quaesivimus bona, et
ecce turbatio [(Jer. XIV)] . » Et illud Psalmistae: « Dejecisti
eos dum allevarentur [(Psal. LXXII)] . »
Econtra tu, venerabilis frater, hujus mundi suavia
quaelibet, ac male jucunda contemne; rerum transeuntium
copias ac mundanae gloriae lenocinium despice;
sequensque vestigia Salvatoris aspera quaeque
tibi ac dura propone, ut per difficilia gradiens, ad
jucunda pertingas, et velut aspera dumeta perambulans
viam tuam suavi fine concludas.
112 EPISTOLA IX. AD OLDERICUM EPISCOPUM FIRMANUM.
ARGUMENTUM.--Scribit hanc epistolam Firmano episcopo,
qua primum gratissimas sibi de eo missas litteras
scribit; deinde se graviter ferre suae nomen sanctitatis
quod per illas tribuebatur. Quare pluribus
argumentis conatur eum ab hac opinione deducere,
quamvis se ipse consoletur, existimans id nequaquam
illum credidisse, sed ad acrius impellendum
fecisse. Addit praeterea se aegre tulisse calamitates
Ecclesiae, ut armis res sacras defendere compelleretur.
Quapropter non armis ac viribus corporis
tuendam dicit Ecclesiam, sed precibus armisque
divinis; idque sacris testibus et rationibus nititur
comprobare.
Domno ORDERICO Firmano episcopo, PETRUS peccator
monachus inexplebilem devotionis affectum.
Mellifluam vestrae sanctitatis epistolam quanta cordis
aviditate susceperim, perseverantia probat. Eam
quippe cohabitatricem mihi in cellula jugiter teneo,
cum ea saepe confabulor, in ea interioris hominis
vestri speciem ac veri vultus imaginem manifeste
contemplor. Est tamen quod in ea graviter fero,
quia scilicet non tam honoratum quam oneratum me
tam sancti nominis laude reperio. In hoc siquidem
flebilior est mea calamitas, quod non modo mei me
reatus impediunt, sed insuper sancti homines in mea,
proh dolor! aestimatione delinquunt. Absit autem,
ut tantum virum fatear etiam me praedicando mentiri;
sed quia homo es, potes saltem per benevolentiam
falli. Quia vero mentiri est contra mentem loqui,
contingit aliquando ut idem sit et ex dicentis
opinione verum, et ex ipsius rei qualitate mendacium.
Confiteor in domino meo quod saepe versatur in animo
meo, quoniam quisquis me in os meum laudat,