PL 145, col. 142

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne

et usque ad obitum novimus offerendis indesinenter
sacrificiis institisse; et nunc perspicue videmus
insignibus miraculorum virtutibus coruscare?
Nostra quippe aetate beati viri, videlicet, Rondaldus
Camarinensis, Amitus Ramibonensis, Guido Pomposianus,
Firmanus Firmensis, et quamplures alii
sanctae conversationis studio floruerunt. Super quorum
videlicet veneranda cadavera ex sacerdotalis
auctoritate concilii sacra altaria sunt erecta, ubi nimirum
divina mysteria miraculis exigentibus offeruntur.
Evidens ergo clarescit indicium ex eorum manibus
sacrificium divino conspectui quam suaviter
sit, et acceptum, atque per eos divina dispensatio
luce clarius innotescit; quia neminem caligo alienae
perversitatis obnubilat, quem fulgor propriae religionis
et honestatis illustrat: nec reatus obruit promoventium

ubi stat puritas et innocentia promotorum.
Sed dum haec aliquando cum religiosis quibusdam 128
episcopis agerem, ecce nunc in memoriam
redit quod Ubertus Ariminensis, reverendissimus
videlicet et honestissimus praesul, attulit:
« Aequivocus, inquit, praedecessor meus Ubertus episcopus
in sacrae sedis acquirendae commercio, teste
provincia, nongentas Papiensis monetae libras appendit,
qui tamen postmodum B. Arduinum, per quem
omnipotens tot Deus exhibet stupenda miracula, in
presbyterum consecravit, quem cum perquisissem e
vestigio, utrum beatae memoriae vir ab offerendo in
sua incolumitate perstiterit, usque ad ultimae decubationis
articulum offerendo salutaribus hostiis sedulum

insudasse respondit. » Cum igitur omnes isti
quorum supra meminimus, et consecrati a Simoniacis
asserantur, et tamen acceptis usque ad finem
vitae officiis permanentes, ita divino examini placuerint
ut admirandis eorum meritis miranda testimonia signum
perhibeant: constat procul dubio, quia promovendis
coemptio non praejudicat, ubi promotus contractus
venalitatis ignorat: nec distractoris in eum culpa
transfunditur, qui distractionis crimine non tenetur.
Et quidem tolerabile fortassis utcunque videretur,
si falsitatis assertio ordinem tantummodo praesentis
vitae confunderet, nisi et praeterito saeculo omnem
funditus spem atque materiam Christianae pietatis
auferret. Dicunt enim, quod, quae tunc videbatur
Ecclesia, domus erat simplex; quod credebatur altare,

purus lapis erat; sacerdotes, et qui reliquis
cernebantur ordinibus constituti, prorsus laici erant,
cunctisque spiritualis sacramenti viribus alieni;
quod corpus et sanguis Domini credebatur, simpliciter
panis erat et vinum; terrena substantia nulli
sancti Spiritus virtute suffusa. Cuncta ergo falsa ferebantur,
et frivola, et a Christianae redemptionis
veritate penitus remota. Unde consequitur, ut patres
nostri, sive haec falsa fuisse cognoverunt, sive veritatem
fuisse, mendacium aestimaverunt, indifferenter
omnes inevitabili necessitate perierint. Quid enim
prodest periculum nosse quod non datur evadere?
Aut quomodo valeat quis ad fontem veritatis attingere,
si per devios anfractus gestiat, licet nescius,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.