PL 145, col. 159

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne · Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne

c. 4. Et fortasse hoc ipsum Patres sensere,
quoniam ex eorum verbis nihil amplius colligitur,
quam quod Heli ob non increpata filiorum flagitia,
eo mortis genere periit.
« Animadvertimus a Paulianistis, aliisque haereticis
Spiritum sanctum non habentibus baptizatos
baptizari regulariter. » Quod asserit 146 hoc in
loco sanctus doctor, baptizatos a Paulianistis et
Cataphrygibus [(quorum mentio fit in c. Si quis I,
q. 1)] si ad Ecclesiam rediissent, ex concilii Nicaeni
decreto verum est, quoniam neque Christum credebant
esse hominem, neque Spiritum sanctum confitebantur;
ac proinde cum eorum baptismus in
nomine sanctae Trinitatis non conferretur, merito

LEO episcopus, servus servorum Dei, dilecto in
Christo filio PETRO eremitae, aeternae beatitudinis gaudium.
Ad splendidum nitentis pudicitiae torum, fili charissime,
pio certamine intentionem tuae mentis
pervenisse, libellus, quem contra quadrimodam carnalis
contagionis pollutionem, honesto quidem stylo,
sed honestiori ratione edidisti, manifestis documentis
commendat. Subegisti siquidem carnis barbariem,
qui sic erexisti brachium spiritus adversus libidinis
obscoenitatem. Exsecrabile quidem vitium, longeque
segregans ab auctore virtutum, qui cum sit mundus,
nihil admittit immundum; nec de sorte ejus esse

poterit, qui sordidis illecebris subjacebit. Clerici
vero, de quorum vita spurcissima flebiliter pariterque
rationabiliter tua prudentia disputavit, vere, et
omnino vere ad funiculum haereditatis ejus non pertinent,
de quo ipsi voluptuosis se oblectationibus
submovent; qui si pudice conversarentur, non solum
templum Dei sanctum, sed ipsum etiam sanctuarium
dicerentur: in quo niveo candore conspicuus
ille Dei Agnus immolatur, per quem foeda totius
orbis lues lavatur. Tales nimirum clerici etsi non
verborum, tamen operum testimonio profitentur,
quia non existunt, quod censentur. Quo enim modo
clericus possit esse, vel nominari, qui proprio arbitrio
non metuit se inquinare? De qualibus, quia
sancto furore permotus, quae tibi videbantur scripseras;

oportet, sicut desideras, apostolicam nostram
interponamus auctoritatem, quatenus scrupulosam
legentibus auferamus dubietatem; et constet omnibus
certum nostro judicio placuisse quaecunque continet
ipse libellus diabolico igni velut aqua oppositus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.