PL 158, col. 489

De voluntate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne · Dialogus de libero arbitrio (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

quae est ad scribendum, est etiam antequam
scribatur quae et dicitur potestas scribendi; aptitudo
vero scribendi, quae est in scribendo, secundum
quam dicimus, apte scribit, non praecedit ipsam
scriptionem; nec est potestas scribendi, sed effectum
potestatis scribendi: quia enim praecedit potestas
apte scribendi, ideo apte scribitur; non quia apte
sit scriptio, ideo potest fieri scriptio. Dictum est
autem aptitudo ad faciendum, et non absolute ad
aliquid; quia non est aptitudo ad aliquid et non ad
faciendum, quae non est potestas, ut aptitudo vestis
ad corpus: dicitur enim apta ad corpus; nec ideo
tamen dicitur potens vestis. Bene igitur dictum est
quia potestas est aptitudo ad faciendum; quia in eo
quod aptitudo dicitur, separatur ab omni re quae

117
CAPUT PRIMUM. Quod potestas peccandi non pertineat ad libertatem arbitrii.
DISC. Quoniam liberum arbitrium videtur repugnare
gratiae, et praedestinationi, et praescientiae Dei,
ipsa libertas arbitrii quid sit nosse desidero, et utrum
illam semper habeamus. Si enim libertas arbitrii
est posse peccare et non peccare, sicut a quibusdam
solet dici, et hoc semper habemus quomodo aliquando
gratia indigemus? Si autem hoc non semper
habemus, cur nobis imputatur peccatum, quando
sine libero arbitrio peccamus? MAG. Libertatem arbitrii
non puto esse potentiam peccandi et non peccandi.
Quippe si haec ejus esset definitio, nec
Deus, nec angeli, qui peccare nequeunt, liberum

haberent arbitrium: quod nefas est dicere. DISC.
Quid, si dicitur aliud esse liberum arbitrium Dei et
angelorum bonorum, aliud nostrum? MAG. Quamvis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.