PL 158, col. 490

De voluntate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne · Dialogus de libero arbitrio (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

aptitudo non est; et in eo quod ad faciendum determinatur,
dividitur ab omni aptitudine, sive ab ea
quae non est ad aliquid, ut quae est in scribendo;
sive ab ea quae est ad aliquid et non ad faciendum, ut
ea quae est in veste ad corpus, quae et corpori melius
dici potest: dicitur enim vestis apta corpori. Nihil
igitur plus vel minus habet haec diffinitio potestatis,
quam debet. Est autem haec diffinitio potestatis
facta secundum usum, non secundum proprietatem
potestatis: quidquid enim aliquomodo potest, hac
diffinitione potestatis potest; ut lignum potest incidi,
et homo potest incidere: nam et lignum ideo
potest incidi, quia habet aptitudinem ad incidendum;
et homo ideo potest incidere, quia habet aptitudinem
ad incidendum.

differat liberum arbitrium hominum a libero arbitrio
Dei et angelorum bonorum diffinitio tamen
hujus libertatis in utrisque, secundum hoc nomen,
eadem debet esse: licet enim animal differat ab animali
sive substantialiter, sive accidentaliter, diffinitio
tamen, secundum nomen animalis, omnibus animalibus
est eadem. Quapropter talem oportet dare
diffinitionem libertatis arbitrii, quae nec plus nec
minus illa contineat. Quoniam ergo liberum arbitrium
divinum et bonorum angelorum peccare non
potest, non pertinet ad diffinitionem libertatis arbitrii
posse peccare. Denique nec libertas, nec pars libertatis
est potestas peccandi. Quod ut plane intelligas,
intende ad ea quae dicam. DISC. Ad hoc sum
hic. MAG. Quae tibi voluntas liberior videtur: illa,

quae sic vult et potest non peccare, ut nullatenus
flecti valeat a non peccandi rectitudine, an illa quae
aliquo modo flecti potest ad peccandum? DISC. Cur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.