PL 158, col. 491

Dialogus de libero arbitrio (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

non sit liberior illa, quae ad utrumque se habet,
non video. MAG. An non vides quoniam qui sic habet
quod decet, et quod expedit, ut hoc amittere non
queat; liberior est quam ille, qui sic habet hoc
ipsum, ut possit perdere, et ad hoc quod dedecet,
et non expedit, valeat adduci? DISC. Nulli dubium
hoc esse puto. MAG. Hoc quoque non minus indubitabile
dices quia peccare semper dedecens et noxium
est? DISC. Nullus sanae mentis aliter sentit.
MAG. Liberior igitur est voluntas quae a rectitudine
non peccandi declinare nequit, quam quae illam potest
deserere. DISC. Nihil mihi rationabilius asseri
posse videtur. MAG. An putas, quod additum minuit,
et separatum auget libertatem, id aut libertatem
esse, aut partem libertatis? DISC. Non hoc putare

possum. MAG. Potestas ergo peccandi, quae addita
voluntati minuit ejus libertatem, et, si dematur,
auget, nec libertas est, nec pars libertatis. DISC.
Nihil consequentius.
CAPUT II. Quod tamen angelus et homo peccaverunt per hanc potestatem, et per liberum arbitrium: et quamvis potuerint servire peccato, non tamen eis potuit dominari peccatum.
MAG. Non ergo pertinet ad libertatem arbitrii,
quod sic est extraneum a libertate. DISC. Rationibus
tuis nullatenus contradicere queo. Sed non parum
me movet quia et angelica et nostra natura in principio
habuit potestatem peccandi, quam si non habuisset,
non peccasset: quare si per hanc potestatem,

quae sic aliena est a libero arbitrio, peccavit
utraque praedicta natura, quomodo dicemus eam peccasse
per liberum arbitrium? At si per liberum
arbitrium non peccavit, ex necessitate peccasse videtur.
Nempe aut sponte, aut ex necessitate: nam si
sponte peccavit, quomodo non per liberum
arbitrium? Quare, si non per liberum arbitrium,
utique ex necessitate peccasse videtur. Est et aliud,
quod in hac peccandi potestate me movet. Qui enim
peccare potest, servus potest esse peccati; quoniam qui facit peccatum, servus est peccati
[(Joan. VIII, 34)]
.
Qui autem potest servus esse peccati, huic potest
dominari peccatum: quomodo ergo libera facta fuit
illa natura; aut cujusmodi liberum arbitrium
illud erat, cui peccatum dominari poterat? MAG.

Et per potestatem peccandi, et sponte et per liberum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.