PL 158, col. 492

Dialogus de libero arbitrio (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

arbitrium, et non ex necessitate, nostra et
angelica natura primitus peccavit, et servire potuit
peccato; et tamen non illi peccatum dominari poterat,
unde illa non libera, aut ejus arbitrium non
liberum dici possit. DISC. Opus habeo ut, quod dicis,
aperias; quia clausum mihi est. MAG. Per liberum
arbitrium peccavit apostata angelus, sive primus
homo, quia per suum arbitrium peccavit, quod sic
liberum erat, ut nulla alia re cogi posset ad peccandum;
et ideo juste reprehenditur, quia, cum hanc
haberet arbitrii sui libertatem, non aliqua re cogente,
non aliqua necessitate, sed sponte peccavit. Peccavit
autem per arbitrium suum, quod erat liberum;
sed non per hoc unde liberum erat, id est per potestatem, 118
quia poterat non peccare, et peccato

non servire; sed per potestatem quam habebat
peccandi, qua nec ad non peccandi libertatem
juvabatur, nec ad peccandi servitutem cogebatur.
Quod autem consequi tibi videtur quia si potuit
servus esse peccati, potuit ei dominari peccatum; et
ideo nec illum, nec ejus arbitrium liberum fuisse:
non ita est. Etenim qui suae potestatis est ut non
serviat, nec alienae potestatis est ut serviat, quamvis
potestate sua servire possit; quandiu non illa quae
est serviendi, sed illa quae est non serviendi, utitur
potestate, nulla res potest illi dominari, ut serviat.
Nam etsi dives liber possit se facere servum
pauperis: quandiu hoc non facit, nec ille nomen
amittit libertatis, nec pauper illi dicitur dominari;
aut si dicitur, improprie dicitur, quia hoc non

in ejus, sed in alterius est potestate. Quamobrem
nihil prohibet angelum et hominem ante peccatum
liberos fuisse, aut liberum arbitrium habuisse.
CAPUT III. Quod postquam se fecerunt servos peccati, liberum habuerunt arbitrium: et quid sit liberum arbitrium.
DISC. Satisfecisti mihi, quia nihil certe hoc prohibet
ante peccatum; sed postquam se fecerunt
servos peccati, quomodo liberum arbitrium servare
potuerunt? MAG. Licet peccato se subdidissent, libertatem
tamen arbitrii naturalem in se interimere
nequiverunt; sed facere potuerunt ut jam non sine
alia gratia, quam erat illa quam prius habuerant,
illa libertate uti non valeant. DISC. Credo: sed intelligere

desidero. MAG. Consideremus primum cujusmodi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.