PL 158, col. 709

Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

inde colligat lector, propter quod factae sunt, pietatis
affectum.
MEDITATIO PRIMA. De humanae conditionis dignitate et miseria.
I.
Quod ad imaginem et similitudinem Dei facti
sumus.--Evigila, anima mea, evigila; exerce
spiritum tuum, excita sensum, expelle socordiam
lethiferi torporis tui, apprehende sollicitudinem tuae
salutis. Inutilium cogitationum effugetur vagatio,
recedat ignavia, diligentia teneatur. Meditationibus
sacris insiste, adhaere divinis bonis; intende sempiternis,
temporalibus derelictis. Quid igitur utilius,
quid salubrius in tam divino mentis exercitio poteris
cogitare, quam immensa beneficia Conditoris dulcissima
cogitatione recolere? Considera igitur in ipso

creationis exordio quid sublimitatis, quid dignitatis
tibi contulerit; et perpende quo amore, qua veneratione
colendus sit. Certe, cum universitatem rerum
visibilium et invisibilium creans et ordinans, humanam
naturam facere disposuisset, summo consilio de

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.