PL 158, col. 710

Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

tuae conditionis dignitate tractavit, utpote quam caeteris
creaturis quae in mundo sunt, altius honorare
disposuit. Vide igitur sublimitatem tuae creationis,
et retracta debitum reddendi amoris. Faciamus (ait
Deus) hominem ad imaginem et similitudinem nostram [(Gen. I, 26)]
.
Si ad hoc dictum tui Conditoris non expergisceris,
si in tam ineffabili benignitate erga te
dignationis ejus in amorem illius tota non exardescis,
si ad ejus desiderium totis medullis non inflammaris,
quid dicam? Dormientem te, an potius mortuam
reputem? Attende igitur diligenter quid sit ad imaginem
et similitudinem Dei te esse creatam. Habes
dulce pignus piae meditationis, ubi cogitationes tuas
exerceas. Agnosce ergo aliud esse similitudinem,
aliud imaginem: verbi gratia, potest habere similitudinem,

quamdam cum homine equus, bos et caeterae
similes creaturae; imaginem vero hominis non habet
nisi alter homo. Manducat homo, manducat et equus:
ecce quaedam similitudo ac communitas inter naturas
diversas. Imaginem vero hominis non imitatur nisi alter
homo ejusdem naturae, cujus imago est. Dignior igitur
est imago quam similitudo. Similitudinem itaque
ad Deum hoc modo habere poterimus, si eum bonum
esse considerantes, nos boni esse studuerimus; si
eum justum esse cognoscentes, nos justi esse contendamus;
si misericordem contemplantes, nos misericordiae
operam demus. Quomodo autem ad 203
imaginem suam? Attende. Deus semper meminit sui,
intelligit se, amat se. Et tu ergo, si pro modulo tuo
infatigabiliter memor fueris Dei, intellexeris Deum,

amaveris Deum, eris ad imaginem ejus; quia hoc facere
niteris, quod semper facit Deus. Ad memorandum,
et intelligendum atque amandum summum bonum
totum debet homo referre quod vivit: ad hoc
omnis cogitatio, omnis volutatio cordis retorqueatur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.