PL 158, col. 711
Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
acuatur, conformetur, ut infatigabili affectu memor
sis Dei, intelligas Deum, ames Deum, et tuae creationis
dignitatem, qua ad imaginem Dei creata es,
salubriter exprimas. Quid dico ad imaginem Dei te
esse creatam, cum, teste Apostolo, ipsa Dei imago
sis? Vir, inquit Apostolus, non debet velare caput
suum, cum sit imago et gloria Dei [(I Cor. XI, 7)]
.
II.
Quod ad hoc facti sumus, ut Deum sine fine laudemus.--Sufficiunt ne tibi haec tam immensa beneficia
Conditoris ad juges gratiarum actiones reddendas,
et debitum continui amoris, cum de nihilo vel potius de
luto te consideras ejus bonitate ad tantam celsitudinem
in ipso conditionis exordio sublimatam? Sanctorum
igitur sententiam in tuam converte vitam, et
de sancto quid dicatur attende. Quae est igitur laus
sancti? De omni corde suo laudavit Dominum. Ecce
ad quod creata es; ecce opus famulatus tui. Ut quid
enim te Deus tam praeclaro conditionis privilegio
sublimaret, nisi te suis laudibus indesinenter intendere
vellet? Ad laudandum igitur Conditorem tuum
creata es, ut ejus laudibus vacans, et hic justitiae
merito in illum semper proficias, et in futuro bene
vivas. Laus enim ejus et hic justitiam, et ibi beatitudinem
tribuit. Sed si laudas, ex toto corde lauda,
diligendo lauda. Haec est enim sanctis laudandi proposita
regula: De omni corde suo laudavit Dominum;
et dilexit Deum qui fecit illum [(Eccli. XLVII, 10)]
.
Lauda ergo, et ex toto corde lauda, et quem laudas
dilige; quia ad hoc facta es ut laudes et diligas.
Laudat namque, sed ex toto corde non laudat, quem
ad benedicendum Deum prospera demulcent; sed a
benedicendi munere adversa restringunt. Laudat
quoque, sed non diligit, qui in Dei laudibus aliud
quam ipsum laudando requirit. Lauda igitur, et digne
lauda, ut nulla in te cura, nulla intentio, nulla
cogitatio, nulla sollicitudo mentis, in quantum tibi
virtus suppetit, a laude Dei sit vacua. Ab ejus
laude nulla te vitae hujus prosperitas revocet, nulla
compescat adversitas. Sic enim ex toto corde laudabis
Dominum. Sed, cum ex toto corde eum laudaveris,
et diligens laudaveris, nihil ab eo aliud quam
ipsum expetes, ut ipse sit finis desiderii tui, ipse
praemium laboris, ipse solatium hujus umbratilis
vitae, ipse possessio illius beatae vitae. Ad hoc itaque
facta es, ut eum sine fine collaudes: quod tunc utique
intelliges plenius, cum ejus beata visione sublimata
videbis te sola et gratuita bonitate illius,
cum non esses, de nihilo tam beatam, et ad tam
ineffabilem beatitudinem creatam, vocatam, justificatam,
glorificatam. Talis namque contemplatio
infatigabilem tibi amorem dabit eum sine fine laudandi,
ex quo, et per quem, et in quo tantis et
tam immutabilibus bonis to beatificatam gaudebis.
III.
Quod ubicunque sumus, in illo vivimus, movemur,
et sumus, dum ipsum intra nos habemus.--Sed ab illa felicitate futura, contemplationis intuitu
paululum etiam magnitudinem gratiae, qua te in hac
etiam vita fugaci ditavit, considera. Ipse qui in coelis
habitat, qui in angelis regnat, cui coelum et terra