PL 158, col. 712

Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

cum omnibus quae in eis sunt se inclinant, se tibi
habitaculum praebuit, suam tibi praesentiam paratam
fecit: docente enim apostolo Paulo, in illo vivimus,
movemur et sumus [(Act. XVII, 28)]
. Dulcis vita,
motus amabilis, optabile esse. Quid enim dulcius
quam in illo vitam habere, qui est ipsa vita beata?
Quid amabilius quam omnem voluntatis vel actionis
nostrae motum ad illum et in illo dirigere, qui nos
perpetua confirmet stabilitate? Quid optabilius quam
voto et conversatione jugiter in illo esse, in quo
solo, vel potius qui solus est verum esse, sine quo
nulli potest bene esse? Ego, ait, sum qui sum [(Exod.
III, 14)]
. Et pulchre. Ipse enim vere solus est, cujus
immutabile est esse. Ille itaque, cujus esse tam
excellens, tam singulariter est, ut solum vere sit;

in cujus comparatione omne esse nihil est, cum te
ad celsitudinem creaverit ut tuae gloriam dignitatis
nec intelligere possis, ubi te esse constituit? quem
tibi mansionis locum praeparavit? Attende ipsum
suis in Evangelio dicentem: Manete in me, et ego
in vobis [(Joan. XV, 4)]
. O inaestimabilis dignatio, o
beata mansio, o gloriosa vicissitudo? Quanta dignatio
Creatoris, ut in se suam velit habitare creaturam?
Quam incomprehensibilis beatitudo creaturae,
in suo manere Creatore? Quanta rationalis creaturae
est gloria, tam felici vicissitudine Creatori sociari,
ut ipse in ea, et ipsa in eo teneat mansionem? Tam
excellenter ergo creatos, in se nos manere misericorditer
voluit; super omnia, sicut omnium gubernator,
sine sollicitudine existens; omnia, velut

omnium fundamentum, sine labore sustinens; omnia
sicut omnibus rebus excellentior, sine superbia
excedens; omnia, velut qui universa continet, sine
diffusione complectens; omnia, sicut omnium plenitudo,
sine sui angustia complens. Hic ergo, cum
nusquam desit, delectabile intra nos sibi regnum
elegit, Evangelio demonstrante, ubi dicitur: Regnum
Dei intra vos est [(Luc. XVII, 21)]
. Sed si regnum
Dei intra nos est et Deus in suo regno habitat,
nonne ipse in nobis manet, cujus intra nos regnum
est? Ita plane: si enim Deus sapientia est, et anima
justi sedes est sapientiae; qui vere justus est, Deum
in se manentem habet. Templum enim Dei sanctum
est, quod estis vos [(I Cor. III, 67)]
, ait Apostolus. Et tu
igitur sanctitatis studio infatigabiliter insiste, ne templum

Dei desinas esse. Ipse de suis dicit: Inhabitabo in
illis, et inambulabo [(II Cor. VI, 16)]
. Nec dubites, ubicunque
animae sanctae fuerint, eum in illis esse. Si enim
et tu in omnibus membris, quae vivificas, ubique tota
es; quanto magis Deus ubique totus est, qui teipsam
et corpus creavit? Summa igitur diligentia considerandum
est cum quanta ratione et reverentia sensus
nostros et membra corporis nostri movere debemus,
quibus Divinitas ipsa praesidet. Demus igitur,
ut dignum est, tanto inhabitatori omne imperium
cordis nostri, ut nihil ei repugnet in nobis;
sed omnes cogitationes, et voluntatis motus, omnia
verba, et universa opera nostra illius nutum attendant,
ejus voluntati deserviant, ad rectitudinis ejus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.