PL 158, col. 713

Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

regulam dirigantur. Sic enim vere regnum ejus
erimus, et ipse in nobis manebit, et nos in illo manentes,
bene vivemus.
IV.
Quod omnes, qui in Christo baptizati sumus,
Christum induimus.--Excita, quaeso te, anima mea,
et exardescat ignis superni amoris in intimis tuis,
et decorem a Domino Deo tuo tibi collatum prudenter
intelligere, intelligens dilige, diligens sanctae
conversationis obsequiis venerare. Nonne ipse qui
tibi in seipso tribuit mansionem, et in te dignatus
est habitare, seipso vestit te, munit et ornat? Quotquot,
ait Apostolus, in Christo baptizati estis,
Christum induistis [(Gal. III, 27)]
. Quid igitur laudis, 204
quid gratiarum actionis, ei condigne tribues,
qui te tanto vestivit decore, tanto sublimavit honore,

ut jucundissimo cordis jubilo dicere possis: Induit me Dominus vestimento salutis, indumento
laetitiae circumdedit me?
[(Isa. LXI, 10.)]
Angelis Dei
summum gaudium est, Christum contemplari: et
ecce immensa dignatione sua se tibi tantum inclinat,
ut seipso te velit vestiri. Quali vestimento,
nisi eo de quo gloriatur Apostolus dicens: Christus
factus est nobis a Deo sapientia, et justitia et sanctificatio? [(I Cor. I, 30.)]
Quibus vestimentorum insigniis
te magis ornaret, quam ut te splendidam redderet
amictu sapientiae, ornamento justitiae, satisfactionis
decore?
V.
Quod corpus Christi sumus.--Et quid dicam
quia se tibi Christus vestimentum fecit, cum se
tantum univerit, ut in unitate Ecclesiae de carne

sua te esse voluerit? Audi Apostolum Scripturae
testimonium exponentem: Et erunt duo in carne
una. Ego autem, inquit, dico in Christo et in Ecclesia [(Ephes. V, 32)]
.
Super hoc quoque, quanta te unione
copulaverit, contemplare. Corpus Christi te Apostolus
esse confirmat; Vos estis, ait, corpus Christi, et
membra de membris [(I Cor. XII, 27)]
. Serva igitur
corpus et membra, ea dignitate qua decet, ne si ea
quolibet levitatis studio injuriose tractaveris, quanto
potiori praemio coronareris, si ea digne tractasses;
tanto majori supplicio subjiciaris, si eis indigne
abusus fueris. Oculi tui, oculi Christi sunt. Non
igitur licet tibi oculos Christi ad aliquas vanitates
conspiciendas dirigere, quia Christus est veritas,
cui omnis vanitas contraria est. Os tuum, os Christi

est. Non debes, non dico ad detractiones, non dico
ad mendacia, sed nec ad otiosos sermones os aperire,
quod ad solas laudes Dei et aedificationem
proximi debes patulum habere. Sic de caeteris Christi
membris tuae custodiae commissis intellige.
VI.
Quod unum in Christo sumus, et cum ipso unus
Christus sumus.--Sed adhuc altius agnosce quanta
illi societate jungaris. Ipsum Dominum audi pro suis
Patrem exorantem: Volo, ait, ut sicut ego et tu unum
sumus, sic et isti in nobis unum sint [(Joan. XVII, 21)]
.
Sum ego Filius tuus per naturam; sint et illi filii tui
et fratres mei per gratiam. Quanta celsitudo est Christianum
hominem sic in Christo proficere, ut et ipse
quodammodo Christus dicatur? Quod ille vere fidelis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.