PL 158, col. 714

Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

dispensator ecclesiasticae familiae sensit, qui
dixit: Omnes Christiani in Christo unus Christus
sumus. Nec mirum, cum ipse sit caput, et nos corpus
ejus; ipse sponsus, ipse sponsa; sponsus in se,
sponsa in animabus sanctis, quas sibi aeterni amoris
vinculo sociavit. Sicut sponso, inquit, imposuit mihi
mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento. Hic
igitur, anima mea, hic erga te revolve beneficia ejus,
accende in dilectione ejus, exardesce in desideria
beatae contemplationis ejus. Exclama ergo fortiter
ardentissimo illo intimi amoris affectu et tota in ejus
desiderium liquefacta, in vocem sponsae fidelis
erumpe: Osculetur me osculo oris sui [(Cant. I, 1)]
.
Recedat ab animo meo omnis delectatio, quae extra
illum est; nullus praesentis vitae affectus, nullum

mihi solatium blandiatur, dum mihi ejus praesentia
beata denegatur. Ipse me charitatis brachiis amplectatur,
ipse me ore supernae illius suavitatis
osculetur, ipse me eloquio illo ineffabili, quo angelis
sua secreta manifestat, alloquatur. Haec sit sponsi ad
sponsam vicaria sermonum vicissitudo, ut ego illi
totum cor meum expandam, et ipse mihi suae dulcedinis
secreta revelet. His itaque anima et hujusmodi
meditationibus vegetata, pleno sancti desiderii affectu,
sponsum tuum sequi contende, et dic ei: Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum
tuorum
[(Cant. I, 3)]
. Sed dic, et fideliter dic, non
transitorio sono, sed infatigabili desiderio. Sic dic,
ut audiaris; sic attrahi concupisce, ut sequi possis.
Dic ergo Redemptori et Salvatori tuo: Trahe me

post te. Non trahat dulcedo saeculi, sed trahat me
suavitas beatissimi amoris tui. Traxit me aliquando
vanitas mea; sed jam trahat me tam post se veritas
tua. Trahe, quia traxisti; retine, quia apprehendisti.
Traxisti redimendo, trahe salvando. Traxisti
miserando, trahe beatificando. Apprehendisti inter
homines apparens pro nobis homo factus, retine
coelo praesidens super angelos exaltatus. Tuus sermo,
tua promissio est. Promisisti dicens: Et ego si exaltatus
fuero a terra, omnia traham ad meipsum [(Joan.
XII, 32)]
. Trahe igitur jam potenter exaltatus, quem
attraxisti misericorditer humiliatus. Ascendisti, sentiam;
super omnia regnas, agnoscam. Nunquid te
regnare non agnosco? agnosco certe, et gratias
ago. Sed agnoscam perfecte amando quod agnosco

pie de te sentiendo. Agnoscam videndo quod agnosco
credendo. Liga tecum indissolubilibus amoris
vinculis desideria cordis mei, ubi tecum sunt primitiae
spiritus mei. Societ nos unitas charitatis,
quos copulavit charitas redemptionis. Dilexisti enim
me, tradidisti temetipsum pro me. Sit itaque tecum
in coelo jugiter intentio mea, sit mecum in terra
continue protectio tua. Adjuva tui amoris desiderio
aestuantem, qui dilexisti contemnentem. Da quaerenti,
qui te dedisti nescienti. Suscipe redeuntem,
qui revocasti fugientem. Diligam ut diligar; imo
quia diligor, magis ac magis diligam, ut magis diligar.
Uniatur tecum cogitatio mea, una et singularis
sit tecum intentio mea, ubi tecum a te misericorditer

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.