PL 158, col. 715

Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

suscepta beata jam regnat substantia nostra.
Adhaeream tibi inseparabiliter, adorem te infatigabiliter,
serviam tibi perseveranter, quaeram te fideliter,
inveniam te feliciter, possideam te aeternaliter.
His sermonibus, o anima mea, Deum interpellando
accendere, inflammare, exardesce, et tota in
ejus desiderio ignea effici contende.
VII.
Retractatio peccatorum nostrorum, de quibus nos
conscientia nostra plus remordet, per quae perdidimus
haec omnia.--Cum autem consideras ad quae et
quanta bona per ejus gratiam profecisti, retracta
etiam quae et quanta bona per tuam culpam perdidisti,
et in quae mala culpis gravata corruisti. Revolve
suspirando mala quae nequiter fecisti; et recogita
gemendo bona quae propter eadem mala

miserabiliter amisisti. Quid enim boni praestantissimus
tuus Creator sua tibi non contulit bonitate?
Et quid mali tu ei non rependisti, exsecrabili vegetata
iniquitate? Bona perdens, mala meruisti;
imo bona projiciens, mala elegisti; et amissa vel
potius abjecta gratia Conditoris, iram ejus miserabiliter
incurristi. Non est unde te probes innocentem,
cum malorum tuorum caterva te velut exercitus
immensus circumdet, hinc pravorum operum
probra objiciens; illinc inutilium et, quod damnabilius
est, perniciosorum verborum immensam congeriem
proferens; inde malarum cogitationum molem
infinitam ostentans. Haec sunt, propter quae bona
inaestimabilia perdidisti; propter haec Conditoris gratia
caruisti. Haec recogita gemendo, geme eis abrenuntiando,

abrenuntia damnando; damna ea, vitam
in melius commutando. Luctare tecum in animo tuo,
ne amodo vel ad momentum alicui vanitati seu
corde, seu lingua, sive, quod summae damnationis
est, opere assensum praebeas. Sit quotidiana,
imo continua in animo tuo rixa, ne quodlibet cum
vitiis foedus retineas. Districte temetipsam semper
examina, secreta discute, et quidquid in te reprobum 205
inveneris, rigida animadversione percute,
prosterne, contere, exstirpa, projice, et ad nihilum
redige. Non tibi parcas, non tibi blandiaris, sed in
matutino, id est in contemplatione extremi judicii,
quod nocti praesentis vitae tanquam lux matutina
succedit, interfice omnes peccatores terrae, id est
delicta atque peccata conversationis terrenae, ut

disperdas de civitate Domini, quam in temetipsa
illi aedificare debes, omnes operantes iniquitatem,
id est diabolicas suggestiones, odibiles Deo delectationes,
mortiferos consensus et opera perversa. Ab
omnibus iis tanquam civitas Dei debes emundari, ut
placitam in te mansionem sibi Creator inveniat, obtineat,
possideat. Noli esse de illis, quorum pertinaciam
Deus ipse videtur plangere, dicens: Non est
qui recogitet in corde suo, et dicat: Quid feci? [(Isa.
LVII, 1)]
. Si reprobantur illi, quia pro transactis
malis erubescere et se reprehendere noluerunt,
tune ut in electorum numerum curras, temetipsam
convenire, dijudicare, ac severa disciplina corrigere
negliges? Revolve igitur sedulo cogitatu immensa

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.