PL 158, col. 716
Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
beneficia Conditoris, quibus te nullis intercurrentibus
meritis sublimavit, et ad memoriam revoca mala
innumera, quibus ejusdem beneficiis tua iniquitas
indigne respondit, et magnum dolorem parturiens,
clama: Quid feci? Deum exacerbavi, Creatorem
meum ad iracundiam provocavi, beneficiis ejus immensis
innumera mala rependi. Quid feci? Sed haec
dicens, cor tuum acerbe contere, gemitus emitte,
lacrymas funde. Si enim hic non ploras, quando
plorabis? Si te ad compunctionem non excitat aversio
vultus Dei a te, quam tua peccata fecerunt, confringat
duritiam tuam vel enormitas infernalium
suppliciorum, quam super te eadem peccata provocaverunt.
Redi ergo, redi, praevaricatrix, ad cor, et
pedem ab inferis extrahe, ut debita mala evadere et
amissa bona, quibus juste privaris, possis recuperare.
Si enim ad mala tua respicias, omnia bona
quae tibi sunt ab eo collata perdidisti. Oportet te
igitur ad ea, et maxime de quibus te conscientia
gravius accusat, semper oculos retorquere, ut ille
oculos suos avertat. Nam si tu peccata tua digna
satisfactionis intentione avertis, ille ab eis intuitum
ultionis avertit. Si tu oblivisceris, ille recordatur.
VIII.
Retractatio Dominicae incarnationis, per
quam recuperavimus haec omnia.--Ut igitur inde
libereris, miserationes erga te tui Redemptoris attende.
Certe originalis peccati merito caecata eras,
sublimitatem tui Conditoris videre non poteras.
Peccatorum nubibus circumsepta in obscura tendebas,
et ad aeternas tenebras rapidis fluctibus vitiorum
agitata festinabas. Et ecce Redemptor tuus
caecatis luminibus collyrium suae incarnationis apposuit,
ut quae Deum in secreto majestatis fulgentem
videre non poteras, Deum in homine apparentem
aspiceres, aspiciendo agnosceres, agnoscendo diligeres,
diligens summo studio ad ejus gloriam pervenire
satageres. Incarnatus est ut te ad spiritualia
revocaret. Mutabilitatis tuae particeps factus est, ut
te suae incommutabilitatis participem faceret. Inclinavit
se ad humilia tua, ut te sublimaret ad excelsa
sua. De virginitatis integritate natus est, ut praevaricatricis
naturae corrupta sanaret. Circumcisus est,
ut omnia peccatorum vitiorumque superflua hominem
abscindere a se debere doceret. Oblatus est in
templo, et a sancta vidua susceptus, ut fideles suos
domum Dei frequentare, et ut eum mereantur suscipere,
studio sanctitatis intendere moneret. A
Simeone sene susceptus atque laudatus est, ut vitae
gravitatem et morum maturitatem se diligere
patefaceret. Baptizatus est, ut nostri baptismatis
sacramenta sanctificaret. In Jordane sub manu
Joannis se ad baptismum inclinans paternam vocem
audivit, et Spiritus sancti in columba adventum
suscepit, ut nos doceret in humilitate mentis (quae
per Jordanem notatur: Jordanis enim descensio
eorum interpretatur,) debere consistere, ibique superni
Patris honorari colloquio, de quo dicitur quia cum simplicibus sermocinatio ejus
[(Prov. III, 32)]
;
et Spiritus sancti praesentia sublimari, qui super