PL 16, col. 338

Exhortatio virginitatis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

corpore ejus sine vulnere locus, orationem fudit ad
Dominum, dicens: Domine Jesu Christe, Salvator
meus. et Deus meus, jube suscipi spiritum meum;
quia jam desidero ut accipiam coronam, quam angelus
tuus sanctus mihi ostendit. Et completa oratione,
emisit spiritum.
5.
Sanctus Agricola mitior habebatur moribus, ut
ab ipsis etiam inimicis diligeretur. Ideoque differebant
ejus passionem. Sed haec persecutorum honorificentia
omni erat immanitate acerbior, quae invidebat
martyrium. Denique ubi non acquievit sanctus
Agricola, crucifixus est; ut advertamus illas blanditias
eorum non sedulitatis fuisse, sed fraudis. Supplicio
servi dominum terrere voluerunt. Vertit hoc
Christus in gratiam, ut martyrium servi dominus

imitaretur.
6.
Utriusque nomen aptum martyrio; ut designati
ad martyrium ipsis vocabulis viderentur. Ille Vitalis
dictus est, quasi qui contemptu istius vitae veram illam
vitam aeternam sibi haberet acquirere: iste Agricola,
qui bonos fructus spiritalis gratiae seminaret, et
sacri sanguinis effusione, meritorum suorum omniumque
virtutum rigaret plantaria.
7.
Sepulti autem erant in Judaeorum solo, inter
ipsorum sepulcra. Ambierunt Judaei cum servulis sepulturae
habere consortium, quorum Dominum negaverunt.
Sic et aliquando Balaam dixit: Moriatur anima
mea in animis justorum [(Num. XXIII, 10)]
; tamen
non communicavit eorum operibus, cum viveret,
quorum in animis cupiebat mori. Et istos quos viventes

persecuti sunt, mortuos honorabant. Illic igitur
martyris exuvias requirebamus, tamquam inter spinas
rosam legentes.
8.
Circumfundebamur a Judaeis, cum sacrae reliquiae
eveherentur: aderat populus Ecclesiae cum
plausu et laetitia. Dicebant Judaei: Flores visi sunt
in terra [(Cant. II, 12)]
, cum viderent martyres. Dicebant
Christiani: Tempus incisionis adest [(Ibid.)]
. Jam et qui metit, mercedem accipit
[(Joan. IV, 36)]
. Alli seminaverunt,
et nos metimus martyrum fructus. Iterum
audientes Judaei voces plaudentis Ecclesiae, dicebant
inter se: Vox turturis audita est in terra nostra [(Cant. II, 12)]
.
Unde bene lectum est: Dies diei
eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Dies
diei [(Psal. XVIII, 3)]
, Christianus Christiano: nox nocti,

Judaeus Judaeo. Indicabant ergo Judaei quod haberent
scientiam martyrum, sed non scientiam Verbi; id
est, non secundum illam solius boni, et solius 280

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.