PL 16, col. 339

Exhortatio virginitatis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

veri scientiam: Ignorantes enim Dei justitiam, et volentes
se justificare, justitiam Dei non receperunt [(Rom. X, 3)]
.
CAPUT II.
Primo reliquiarum pretium amplificat, deinde Julianam
viduam, quae illis donaretur, dignam asserit;
hanc enim cum honorandam ex Apostolo, tum eo
praedicandam quod Ecclesiae damna quam propria
sua magis doleret.
9.
Detuli ergo vobis munera quae meis legi
manibus, id est, crucis tropaea, cujus gratiam in operibus
agnoscitis. Certe et ipsi daemones confitentur.
Condant alii aurum atque argentum, ac de latentibus
eruant venis; legant pretiosa monilium serta;

temporalis ille thesaurus est, et saepe habentibus
perniciosus: nos legimus martyris clavos, et multos
quidem, ut plura fuerint vulnera quam membra.
Clamare martyrem diceres ad populum Judaeorum,
cum clavos ejus colligeremus: Mitte manus
tuas in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis [(Joan. XX, 27)]
.
Colligimus sanguinem triumphalem,
et crucis lignum.
10.
Haec sanctae viduae negare non potuimus postulanti.
Munera itaque salutis accipite, quae nunc
sub sacris altaribus reconduntur. Ea igitur vidua
sancta est Juliana, quae hoc Domino templum paravit
atque obtulit, quod hodie dedicamus: digna tali
oblatione, quae in sobole sua templa jam Domino pudicitiae
atque integritatis sacravit. Dum Julianam

volo dicere, Judaeam dixi. Non erravit lingua, sed
definivit; Judaea enim est anima quae Christum fatetur.
Denique notus in Judaea Deus [(Psal. LXXV, 2)]
;
id est, ubi agnoscebatur, non ubi negabatur. Est ergo
in spiritu Judaea, ubi major portio, intellectus
sincerior; Quia salus ex Judaeis est [(Joan. IV, 23)]
.
Linguae igitur error testimonium sanctitatis invenit.
11.
Honoremus ergo hanc viduam, quia scriptum
est: Viduas honora, quae vere viduae sunt [(I Tim. V,
3)]
. Licet verborum nostrorum honorem non ambiat,
quae Apostoli mandatum adaequaverit, habens in bonis
operibus testimonium, quae bene filios educaverit,
melius instituerit.
12.
Quis hanc non ut destitutam et miserabilem

deploravit, quando amisit maritum? At ista ministrum
sacris ereptum altaribus amplius ingemuit,
quam sibi conjugem, aut patrem filiis. Nam etsi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.